|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ARS VIVENDI HIEMS EST IN PROVINCIA TEMPUS "MESSIS TUBERUM" Sues sequendo fungos quaerere
Iuste nuncupantur tuberes "adamantes nigri Provinciae". De sapore odoreque eorum gusta sunt varia, maxime tamen clari (et eodem pretiosi!) sunt sine dubio hi fungi fama optimorum aphrodysiacorum. Tempus "messis tuberum" durat a medio Novembre usque ad Martium. Maxime tamen his abundent querceta huius terrae Ianuario et Februario. Hoc tempore obliti sunt iam incolae Provinciales necnon peregrinatores aestatis tepidae cum pulcherrimis visu agris lavendulae, obliti sunt quoque optimi vini iuvenis mense Novembri gustati necnon olearum Decembre carptarum. In tabernis, cauponis atque mensis privatis regnat nunc tuber.
Secundum periegeticos ephemeridis Polonae "Dziennik", pretio 170-200 euronum par hominum duos noctes pernoctare posse apud agricolas Provinciales, ientaculum cenamque ibi habere ac iter cum instructione tuberes quaerendi una cum hospitibus peragere. Quod pretium saepissime includet "certitudinem fungos inveniendi". Scripsit Stanislaus Tekieli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||