ANTIQUI MORES(V)
DE UMBELLA
Satis constat umbellam vel umbraculum ( ex umbra) ab antiquis Sinensibus ut
ab aestu solis se defenderent excogitatum esse, cui essent virgae ad
coronam flexibilem dispositae. Apud Graecos umbella coniucta fuit sacris
feminarum pro deis Minervae et Proserpinae. Etiam apud Romanos instrumentum
usui erat sed a feminis praesertim adhibebatur non ut praesidio esset
pluviae sed tutelae adversus solis ardorem et illecebris. Matronae enim
cutis alba sibi esse malebat qua re umbellis tinctis utebantur. Eius forma
verisimiliter par hodierna fuit cum virgis aperiendis vel quadrata
coriacea. Hoc testatur ab Ovidio poeta (Ars am. II, 209-210):
Ipse tene distenta suis umbracula virgis,
Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
Servae matronarum saepe ubraculum pro domina ferebant, ut legimus apud
Martialem (XI, 73,5-6.)
Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
Interdum etiam viri, ut videtur, umbraculo utebantur, quod a poeta Martiali
traditum est (XIV, 28)
Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
Scripsit Lydia Ariminensis
|