CIBUS IN VIA OBLATUS ET SUMPTUS
Magna pars civium Romanorum foris prandium sumere solebant, cum, praeter
ditiores, in parvis insularum spatiis degerent, ubi non facile alimenta
coquerentur. Nec defuit modus vescendi in viis, more hodierno (street food) qui iam priscus exstitit. Horatius poeta (Ep.1, 14,
vv.21-26) plane declarat quod ruri deest et urbis desiderium:
“
Fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uua,
nec uicina subest uinum praebere taberna
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad strepitum salias terrae grauis”.
Primum in taberna vinaria consistimus. Ibi viatores
poterant cum vino oleas et quiddam cenulae haurire stantes et celeriter,
ante longam mensam (Anglice bar), locus pauperiorum vel etiam
ebriosorum, qui ibi diem perdebant. Nec deerat tibicina quae canens
tabernam frequentantes alliciebat. Altiore gradu fuit popina, vocabulum cuius origo Umbrica conectitur Latine
coquinae, verbo coquere. Haec vocatur etiam thermopolium (ϑερμοπώλιον), quod probat ibi etiam alimenta cocta parabantur iis
qui cibo et potione se corrobare cupiebant. Hic cibum calidum sumere
licebat sed etiam id auferre, ut solet (take away) hodierno
tempore. Edebantur legumina, ova, oleae, casei ovilli et caprini, pisces
assati, apuae in salsamento, caepae, ficus. In cavis mensae ad litteram L
structae includebantur dolia de quibus obsonia extrahebantur. Altera pars
aperta erat in quam inibatur. Intus mensulae cum sellis. In angulo focus ad
nutrimenta coquenda. Extra sedilia secundum murum pro iis qui ut se
reficerent consistebant. Humiles cives, liberti, servi apud popinam cibo,
vino, cantu vocis et tibiae, libidine delectabantur.
Cicero ipse (Pis. 18,12) ostendit interdum etiam viros auctoritate graves
popinae oblectationibus indulsisse.
“tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa
senatum populi Romani
occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.”
Scripsit Lydia Ariminensis
|