DE HEBDOMADA
Apud Romanos antiquissimis temporibus vocabulum defuit quod spatium septem
dierum notaret. Tamen intervallum percipiebatur a mercatu qui nono quoque
die habebatur cum agricolae in Urbem se conferebant ut ea quae terra gignit
venderent et negotia gererent. Dies mercaturae nundinae
appellabatur, ex novem diebus, ab ipso die mercatus ad subsequentem, re
vera octo ex hodierna computatione. Opera agricolarum cessabat, sed urbs
maxime celebrabatur: quodam modo dies festivus existimabatur. Nundinum autem intervallum significabat inter duos
mercatus. In fastis haec ratio litteris ab A ad H signabatur, sed dies
computabantur a proximis nundinis, exempli gratia biduo vel triduo ante
nundinas. Cum dies mercatus non esset idem toto imperio vel in singulis
regionibus ratio communis tempora dividendi deerat.
Serius Graeca vox allata est, ἑβδομὰς, idem quod
hebdomas vel hebdomada. “Hebdomas non solum de diebus dicitur, sed
etiam de annis, et quibuscumque rebus, quae septenario numero
comprehenduntur. Gell.
3. 10. 14
Eosque dies omnium maxime κριτικοὺς ῆ κρισίμους cuique videri, primam
hebdomadam et secundam et tertiam. et in fin. Se quoque jam
duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse ( h. e. annum quartum et octogesimum), et ad eum diem
septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse. h. e.
quadringentos et nonaginta.”
(Forcellini)
Prima indicia transitus ad spatium septem dierum inventa sunt in documentis
Augusti aetatis: in duobus fastis prope rationem nundinarum spatium septem
dierum signatur, more orientali et Iudaeorum auctoritate, ex planetarum
ratione. Tib. I, 3, 18 Saturni sacram me tenuisse diem.
Exeunte I saeculo p.C.n. hebdomada iam vulgata erat, cuius quisque dies
appellabatur dei nomine, quod mansit usque ad hodiernam aetatem in linguis
a sermone Latino ortis etiamque in illis Germanae originis, mutatis deorum
nominibus Latinis congruentibus.
Dies Solis, postea Dominica, Sunday Sonntag, dimanche, domenica, domingo.
Dies Lunae, Monday, Montag, lundi, lunedì, lunes
Dies Martis, Tuesday, Dienstag, mardi, martedì, martes
Dies Mercurii, Wednesday, Mittwoch (dimidia hebdomada), mercredi,
mercoledì, mercoles.
Dies Iovis, Thursday, Donnerstag, jeudi, giovedì, jueves.
Dies Veneris, Friday, Freitag, vendredi, venerdì, viernes.
Dies Saturni, Saturday, Samstag, samedi, sabato (ex voce Iudaea shabbat),
sabado.
Scripsit Lydia Ariminensis
|