Annus
2 0 2 1


DE ALEA

Hodierno tempore “ludopathici” appellantur qui insania ludorum capti desinere nequeunt et magnam pecuniam et bona dissipant, sed vitium etiam antiquos corrupit, praesertim alea et sponsiones tot cives ad inopiam redegerunt. Romani ludere alea vetiti sunt, multa autem satis mitis erat, id est quadruplum. In tempore tantum Saturnalium hoc permittebatur, cum soliti mores inverterentur, ut testatur Martialis (V, 84 vv.1-5):

Iam tristis nucibus puer relictis
clamoso reuocatur a magistro,
et blando male proditus fritillo,
arcana modo raptus e popina,
aedilem rogat udus aleator.

Utique multa deversoria in interiore parte domus aleatorias occultabant, cum aediles raro rem inspicerent. Constat omnes iuvisse hoc modo delectari et pauperiores et ditiores: clari viri magno numero contra legem ludebant, ipse Augustus et magna pars imperatorum incensi cupiditate aleae feruntur, sed amplius Germani, qui tam intenti erant ut aliqui pignus vel libertatem ponerent. Sic Tacitus( Germ. 24) scripsit:

Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis iuvenior, quamvis robustior adligari se ac venire patitur.

Licuit autem sponsionem facere magna pecunia promissa de equorum cursibus et gladiatorum certaminibus. Ubicumque aleae libido dominabatur, in thermis, in epulis, in cauponis. Antequam tesserae iactae essent, lusores opem cuiusdam dei implorabant vel nomen amantis invocabant, ut secunda fortuna uterentur. Tesserae ex vario genere materiae constabant id est argilla, os, ebur, aes.

Plerique ad fraudem vitandam fritillum, quoddam vasculum, adhibebant ut iacerent, sed interdum etiam manus. Ad nos non pervenerunt ludi praecepta, tamen opinio peritorum est omnes tesseras uno tempore proiectas esse et victorem fuisse eum qui numerum altiorem consecutus esset. Pueri omnes aleam diligebant et eam malebant quam scholam, senioribus extrema delectatio fuit.

Similiter talis osseis animalium ludebatur vel falsis, lapideis vel ex argilla, quibus quattuor fuerunt latera: numeri eorum notati unus, tres , quattuor et sex: cum quattuor iacti singulos numeros ostendebant exitus felicissimus fuerat, Venereus nominatus; pessimus autem “canis”, cum quater unus exstabat. Romani ludentes magnam pecuniam vicerunt ac perdiderunt, ut in versibus Iuvenalis legimus (Sat. 1, 89 et seq.)

et quando uberior uitiorum copia? quando
maior auaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae