LUSIO PILAE
Omnes Romani pila delectabantur, sive pueri sive illi adulta aetate, sive
senes vel feminae. Praeclarae sunt imagines operis musivi inventi in villa Sicula
apud Plateam Armerinam ubi puellae vesticula balneari indutae effinguntur
quae pilam iactant inter se certantes. Romae pila ludebatur praesertim in
Campo Martis, qui cum esset amplissimus ex omnibus, maxime idoneus exstitit
ad ludicra exercenda, sed etiam in viis, in plateis, in agris privatorum, in
thermarum areis, nullo comitante vel cum grege. Pila ad recreandos animos
adhibebatur, ad exercendum corpus: Suetonius narrat imperatorem Augustum
post bellum civile non iam equis se exercuisse nec armis certavisse sed
pila oblectamento usum esse.
Tamen ii qui nimium ludo dediti erant, reprehendebantur quod alieni ab
opere, ut legimus apud Senecam, Brev. Vit. 13, 1
: Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut pila aut
excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam.
Horatius hunc ludum existimat compensationem litterarum otii (Sat., 1, 6,
125) ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum/
admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
Tρίγων
Graece vocabatur quia tres lusores pilam serie non antea constituta
proiciebant; servi autem coniectus non arreptos numerabant.
Pila
consuebatur fasciolis pictis impleta aere vel pluma, aliter panno texebatur
pelle tecta; follis autem maior quam pila suis vesica erat
vel iuvenci aere inflata. Harpastum, ex voce Graeca
ἁρπάζω, certamen appellabatur quo lusores adversarios conabantur decipere
et iis follem eripere: proelia comminus saepe tam cruenta exstabant ut
gravia vulnera vel obitum interdum afferrent. Praecepta ad nos plane non
pervenerunt, similia fortasse ludi hodierni follis ovati potius quam
pedifollii. Hoc ludicrum, a Graecis sumptum, in Romanum imperium vulgatum
est valde probatum.
Scripsit Lydia Ariminensis
|