Annus
2 0 2 1


DE REDITV ZARATHVSTRAE AD TERRAM

Zarathustra sum, ille qui propheta, in terra fui et nunc redeo ut res et humanum genus examinem.

Quod vidi et audivi dicam sine mora. Statim primo oculorum ictu oportet notem nullum progressum, qui appellatur gressus evolutivus, in se et Inter se homines ostentavisse. Adeo ut dicam, non tam gressus ex Primate ad Hominem, quam potius regressum ex Homine ad Primatem subsistere.

Nam verborum senis cuisdam, in quem olim incidi fortuite, Genus Humanum tam diligentium, ut denique in silvam refugium quaereret.

Apud Mythos invenitur Imago Inferorum: nonne re vera apud homines inferos experiri possumus?

Si homines huius aetatis congregari dilugunt et solitarium quaendam spernunt, non pro societate secundum opinionem vetustissimi philosophi, sed pro irrationali congregatione cahotica consessum eligere videntur.

Nam, etsi se uno corde et una Mente agere ostentat, quod readse multitudinem insanam incitat, Homines hodierni pro die, non pro Aeternitate vivunt; ut Animalia quibus satis est ut vivant quotidie cibo potuque : “ Quid est vita beata, haec est vita beata, “ dicunt….

Si ultimum stadium appellatis supremum gradum Scalae Evolutionis fallimini , quia bene observatis, hic gradus proprius est repentium. At tu retorquet : cur hoc? Tibi respondeo: “ si quis mente non utitur, ad Latrinam vertitur!”.

At tibi dico me fuisse illum Prophetam cuius figura optime a celeberrima philosopho picta est. Per os eius novam ideam ( semper veterem) protuli: Superhominem, id est hominem superiorem, qui stadium ultimum maximae degradationis transgrediens, ad conditionem supremam pervenit ( Divinam).

Ultimi homines parvuli sunt, non simplicitate modestiaque, sed mente angusta et miserrima. Sunt tam adrogantes et superbi, ut prae re universa se insane ( quia condicionem suam non metiuntur) immortales et omnipotentis putent.

Quid est vita eorum? : Sponsa, sponsus, maritus, uxor …. Non aliud ultras has res . Non Amore re vera sed timore ducuntur ad proximum: solitudo eos incitat. Amare nesciunt, odium plerumque habent ad invicem.

Dicunt homines hodierni in proximum commercium et negotium optime et rationaliter intendere, adeo ut subrisu et amabilitate emptores accipiantur. Quod falsum est: Pecunia subridet et modo amabili recepit. Hoc Zarathustra iterum vidit, et obscuritas et lux iterum iterumque se sibi successerunt.

Et imago saxorum venit in mentem Zarathustrae : ad saxa allidor, in saxa pes meus incurrit, sed eo magis quam in saxa humana possim offendere venenum pericolosum semper est, sed venenum humanum magis, quia lente te occidit.

Etiam opus vel labor potest apud eos esse optima res : minime! Dum fuga e cordis mentisque angore inertiam vitant, ad pecuniam solum quaerendam currunt. Ergo non labor, non opus vera intentio eorum est, sed fuga et Pecunia.

Novum inventum invenerunt qui, quamquam fuerit proprius omnis temporis. Aetatis, hodie a priorem scopum redactus est. At inventus non est renovatio , nova adductio potius, adeo ut opus non ad vivendum, sed ad consumendum et cumulandum agatur. Ita fetus varii, qui ex ea derivantur, ad fictionem ducunt moralem homines hodierni solum discriminationes capaces ( habentes inter non habentes, activos Inter passivos…) .

Etsi activos se putant , re vera omni in determinatione, omni in actu,passivi sunt et praecipue gregari, in quibus cogitationes confiuciuntur per vias indirecta et re confecta publica aluntur. Et quando individuum gregarium putat in se attingere viam directam, semper e substantia publica trahit alimentum singulare, velut mortui in Nekya homerica e sanguine animali vitalitatem hauriunt.

“ O mores, o mores, “ repetunt et ad praeteritum tempus oculi vertunt…. Interea beneficiis praesentibus gaudent et mane vespereque numquam recedunt a questu eorum. Et cum beneficium maximum potent Sanitatem suam.

Prophetae sum et dico quod vidi. In Pharetra ei sunt Sagittae voluptatis fragilis, evanescentis, fluxae, unius diei , sed nullius Desiderii animum implicantis. Olim dixi oportere ut in habeatur Caos quod capax sit Stellam canentem creandi. Rideo, et a me ipso peto num sit individuum hac aetate capax se superandi Sciens in se habere confusionem Magmaticam ad formam recipiendam aetam. Propheta sum et dico quod in Terra vidi ultima aetate. Nam non longinquus ab idea: Cataclysmus incumbit. Homunculus, maxima voracitate et funesta ignorantia praeditus omnia subvertit, miscuit, pertubavit. Separatus ab omnibus, super se solo flexus, rem sine vita reddit quod manu sordida et Mente prava tetigit. In oculis eorum video gaudium, Derisionem, Frigus.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae