Annus
2 0 2 1


1 . O Fortuna:

O Fortuna, / velut Luna/ statu variabilis,/ semper crescis/ aut decrescis;/ vita detestabilis/ nunc obdurat/ et nunc curat/ ludo mentis aciem,/ egestatem/ potestatem/ dissolvit ut glaciem./ Sors immanis/ et inanis/ rota tu volubilis/ status malus/ vana salus/ semper dissolubilis,/ obumbrata/ et velata/ mihi quoque niteris;/ nunc per ludum/ dorsum nudum/ fero tui sceleris./ Sors salutis/ et virtutis/ mihi nunc contraria/ est affectus/ et defectus/ semper in angaria./ Hac in hora/ sine mora/ cordum pulsum/ tangite;/ quod per sortem/ sternit fortem/ mecum omnes/ plangite!

2. Fortune plango vulnera:

Fortune plango/ vulnera/ stillantibus ocellis,/ quod sua mihi/ munera/ subtrahit rebellis./ Verum est, quod/ legitur,/ fronte capillata,/ sed plerumque/ sequitur/ occasio calvata./ In Fortune solio/ sederam elatus,/ prosperitatis vario/ flore coronatus;/ quicquid enim florui / felix et beatus,/ nunc a summo corrui/ gloria privatus./ Fortune rota volvitur:/ descendo minoratus;/ alter in altum tollitur;/ nimis exaltatus/ rex sedet in vertice / -caveat ruinam!-/ nam sub axe legimus/ Hecubam reginam.

3. Veris leta Facies: NAIADES:

Veris leta facies/ mundo propinatur, hiemalis acies/ victa iam fugatur./ In vestitu vario/ Flora principatur,/ nemorum dulcisono/ que cantu celebratur./ Ah!/ Flore fusus gremio/ Phebus novo more/ risum dat, hoc vario/ iam stipate flore./ Zephyrus nectareo/ spirans in odore,/ certatim pro bravio/ curramus in amore./ Ah!/ Cytharizat cantico/ dulcis Philomena;/ flore rident vario/ prata iam serena/ salit cetus avium/ silve per amena,/ chorus promit/ virginum/ iam gaudia millena./ Ah!/

4. Omnia Sol temperat: NYNPHAE :

Omnia Sol temperat / purus et subtilis/ novo mundo reserat/ faciem Aprilis;/ ad Amorem properat animus herilis/ et iocundis imperat/ deus puerilis./ Rerum tanta novitas/ in solemni vere/ et veris auctoritas/ iubet nos gaudere;/ vias prebet solitas/ et in tuo vere/ fides est et probitas/ tuum retinere:/ Ama me fideliter!/ Fidem meam nota:/ de corde totaliter/ et ex mente tota/ sum presentialiter/ absens in remota./ Quisquis amat taliter/ volvitur in rota.

5. Ecce gratum: NYNPHAE:

Ecce gratum/ et optatum/ Ver reducit gaudia:/purpuratum / floret pratum/ Sol serenat omnia./ Iam iam cedant tristia!/ Estas redit/ nunc recedit/ Hyemis sevitia.Ah!/ Iam liquescit/ et decrescit/ grando, nix et cetera;/ bruma fugit,/ et iam sugit / Ver Estatis ubera;/ illi mens est misera,/ qui nec vivit,/ nec lascivit/ sub Estatis dextera. Ah!/ Gloriantur/ et letantur/ in melle dulcedinis/ qui conantur/ ut utantur/ premio Cupidinis;/simus jussu Cypridis/ gloriantes/ et letantes/ pares esse

6. Floret Silva nobilis: NAIADES ET NYNPHAE CANENTES:

Floret silva nobilis/ floribus et foliis./ Ubi est antiquus meus amicus ? Ah!/ Hinc equitavit!/ Eia, quis me amabit? Ah!/ Floret silva undique.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae