Annus
2 0 2 1


Praelusio: (ex Carmina Burana): iam Amore verginare

Actus Primus : Odi et amo (Carmen 85): Odio et Amo : quare id faciam fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio excrucior.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus (Carmen 5): Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum, Dein, cum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Cum tantum sciat esse basiorum.

Ille mi par esse Deo videtur (Carmen 51): Ille mi par esse Deo videtur, ille , si fas est, superare Divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit. Dulce ridentem , misero quod omnis eripit sensus mihi : nam simul te, Lesbia! aspexi, nihil est super mi. Lingua sed torpet, tenuis sub artus fiamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. Otium, Catulle, tibi molestum est, otio exultas nimiunque gestis; Otium et reges prius et beates perditit urbes.

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa (Carmen 58): Nulli se dicit mulier mea nubere malle (Carmen 70):

Actus Secundus : Dormis, dormis. Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem (Carmen 101): Desine de quoquam quicquam bene velle mereri (carme 73) Actus Tertio : Odi et amo (carmen 85): Odi et Amo

Ameana Puella defututa (carme 41): Ameana puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. Propinqui, quibus est puella curae, amicos medicosque convocate: non est sana puella, nec rogare qualis sit solet; est imaginosa.

Nulla potest Mulier tantum se dicere amatam vere (Carmen 87): Nulla potest Mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea est. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in Amore tuo ex parte reperta mea est.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae