LINGUA LATINA IN BRITANNIAM REDIBIT
Laetus nuntius apparuit recenter in actis diurnis Britannicis q.t.e.
“Telegraphus cotidianus”. Summus studiorum moderator Gavinus Williamson
“Consilium excellentiae Latinae” nuntiavit ut studium linguae Latinae magis
effunderetur in publicis scholis. Iniustum esse paucos institutione privata
utentes Latine discere. Lingua latina utilitatem multis iuvenibus afferre
posse, praesertim in discendis alienis sermonibus utque in melius mutaretur
linguae Anglicae et mathematicae cognitio, discrimine remoto inter
scholas privatas et publicas. Nam tantum duas partes vel paulo magis
lycaeorum ex centum institutionem Latinam offerunt, adversus quadraginta novem
privatorum.
Ad hoc propositum sustinendum per quattuor annos quattuor milliones
librarum sterlingicarum erogati sunt quadraginta scholis ducibus sumptis.
Magistri parandi sunt ut Latinam linguam discipulos ab undecim annis ad
sedecim doceant.
Omnes fautores antiquorum Romanorum sermonis exoptant ut idem eveniat in aliis
nationibus et illud studium reparetur. Sunt qui quaerantur: “cui usui est
hominibus nostrae aetatis?” “Ut minus rudes ignarique simus de linguis
quibus utimur. Praeterea sermo cogitationem mentemque fingit. Nonne satis est? Tum historiam, philosophiam, ius,
architecturam, urbium formam, vias de cultu civili Romanorum ne
neglegatis!”
Scripsit Lydia Ariminensis
|