AUGUSTI MAUSOLEUM
Romae, Kalendis Martiis, Augusti Μαυσώλειον, praeclarum monumentum
antiquitatis in saeclis vastatum, visitatoribus patefactum est. Clausum
erat anno MMVII cum opus reficiendi publica impensa inciperetur.
Mausoleum Augusti maximum sepulcri monumentum esse in orbem circumactum
constat, cum ei diametros in totum sit prope XC metrorum, altitudo
existimata prope XLV metrorum et circulus fere CCC aestimatur. Aedificatus
ab anno XXVIII a.C.n., iussu ipsius Augusti positum est apud fluminis
Tiberinini ripam ut in magna urbis parte conspici posset.
Ibi complures imperatores cum propinquis sepulcro conditi erant, sed a III
saeculo p.C.n. mausoleum aliter adhibitum est. Fuit castellum, fodina
marmoris et rerum pretiosarum ad nova aedificia struenda et ornanda,
hortus, deversorium, arena certaminum, theatrum et demum auditorium
Academiae Sanctae Caeciliae.
Anno MCMXXXVI sub regimine fascali decretum est ut monumentum ex antiqua
ratione repararetur. Insequenti anno aedificia Mediae Aetatis et Moderna
quae circum rudera erecta erant dirui coepta sunt ut spatium Foro
Imperatoris Augusti patefieret quod hodierno tempore laophororum statio et
locus vehiculis frequentissimus factum est. Tamen etiam haec urbis pars
nobilitanda est.
Ut archaeologi Paula Virgili et Albertus Mancini opinantur, aedificium in
orbem circumactum ornatum extra erat XLVIII arcubus genere Dorico in
circulo CCLXXIX metrorum. Intus tres fauces idem centrum habentes, quibus
muri firmissimi quinque metrorum crassitudine sunt, ut summorum tabulatorum
pondus et antiquum hortum pensile sustinerent. In medio Mausoleo cochlea ad
summum perveniebat. Sepulcrum autem existimatur non sub terra fuisse sed in
monumenti cacumine ubi esset sacellum cum cubiculo sepulcrali ad
divinitatem Augusti celebrandam.
Mausoleum pars Augusti aedificandi descriptionis esse debuit quae in Campo
Martio etiam Pacis Aram, Pantheon et gnomonem contineret. Historia Augusti
et vices Mausolei per instrumenta electronica digitalia etiam a monumenti
situ conspici et audiri poterunt.
https://www.ilgiornaledellarte.com/articoli/cos-rinato-il-mausoleo-di-augusto/135689.html
https://www.youtube.com/watch?v=qWw8jTUww-w
Scripsit Lydia Ariminensis
|