CUR QUANDOQUE DIES FESTUS OPERIS STATUTUM SIT
Kalendis Maiis in multis nationibus Europae aliarumque continentium Dies Festus
Operis celebratur sed non in Civitatibus Americae Unitis ubi idem sollemne
Kalendis Septembribus agitur. Tamen hic dies originem duxit a compluribus
reclamationibus pro operariorum iuribus effectis in Boreoamerica aetate
Commutationis ad Machinalem Industriam pertinentis auctore Ordine Equitum
Operis. Anno MDCCCLXVI in in urbe Chicago prima lex iussa est de octo
laboris horis, quae insequenti anno Kalendis Maiis rata esse coepit publico
concursu parato cuius participes decem milia fuisse constat. Interea
Londinii anno MDCCCLXIV prima Consociatio operarum orta erat opinionibus proxima
motibus socialistis et Marxianis illius aetatis.
Primum lex tantum in civitate Illinois fuit, paulatim etiam in aliis
observata est: Kalendas Maias anni MDCCCLXXXVI Ordo Equitum Operis
constituit diem intra quam in omnibus civitatibus rata esse debebat, quod
nisi ita fuisset operistitium ad extremum factum esset. Nam id quod captum
erat ab operariis de tempore operae cotidianae non ubique receptum est, qua
re complures reclamationes in variis Civitatibus Unitis effectae sunt.
Duodecim milia officinarum industriam cessaverunt, quater centena milia
operatorum constiterunt, octoginta milia recusantium in urbe Chicago
ordinatim processerunt Post biduum illic custodes publici arma disploserunt
ut multitudinem dispergerent, mortuis et multis vulneratis numeratis.
Proelia insequenti die non intermissa sunt: undecim perierunt , ex quibus
septem biocolytae. Insequenti anno complures anarchicorum capite damnati
sunt. Eodem anno praeses Civitatum Unitarum constituit ut Kalendis Maiis
quotannis cruenta acta commemorarentur. In Francogallia anno MDCCCLXXXIX
Kalendae Maiae ad celebrandum diem festivum operatorum electae sunt,
impulsu Secundae Consociationis Internationalis, quod in multis orbis
terrarum nationibus effectum est. In Italia hoc sollemne anno MDCCCXC
institutum est, sed intermissum viginti annos regiminis fascalis, postea
renovatum ab anno MCMXLV.
Hoc anno effusae pestilentiae quae centena milia invite in otio reliquit,
Dies Festus Operis spem incrementi oeconomici exprimit quod tot civium inopiam
tollat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|