Alexander Aetolus, qui anno CCLXXX ante Christum natum floruit, philologus Alexandriae fuit. Apud enim Antigoni Gonatae regiam primum posteaque apud Tolomaeum Philadelphum tragoediarum libros adnotatione critica recensuit. Sicut tamen multi illius temporis scriptores non modo philologiam coluit, sed etiam poetarum arte doctus fuit. Multa nam eleciaca carmina composuit, sicut "Apollo" de dei amoribus uel "Musae", necnon poemata, inter quae "Phanomena" numerantur, tragoediasque, ut "Astragalistae". Epigrammaton praeterea scriptor fuit: duo tantum legi possunt, quorum primum de arte poetica secundumque de deorum uicibus sunt. Hic primum (A') legi potest, quamuis secundum (B') iam Latine uersum pagina insit (http://ephemeris.alcuinus.net/ellenica.php?id=1072)
Σάρδιες, ἀρχαῖος πατέρων νομός, εἰ μὲν ἐν ὑμῖν
ἐτρεφόμαν, κέρνας ἦν τις ἂν ἢ βακέλας
χρυσοφόρος ῥήσσων λάλα τύμπανα. Νῦν δέ μοι Ἀλκμάν
οὒνομα, καὶ Σπάρτας εἰμὶ πολυτρίποδος,
καὶ Μούσας ἐδάην Ἑλικωνίδας, αἳ με τυράννων
θῆκαν Δασκύλεω μείζονα καὶ Γύγεω.
Sardes, patrum sedes antiqua, sin apud uos aleremur,
sacerdotes eunuchiue essemus aurati,
loquacia tympana quatientes. Nunc mihi Alcman
nomen est atque de Sparta tripodum
plena adortus Musas Heliconides noui, quibus maior tyrannis
Daskyleo Gygeque factus sum.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|