DE VERIS REDITU
Plurima sunt epigrammata Graeca quae tempus vernum canunt ex quibus
Horatius (Carmina, I, 4, IV, 7) haud dubie afflatum traxit. Tamen Venusinus
poeta quadam maestitia rem tractavit, naturam fulgentem cum brevitate
aetatis iuvenilis comparans, quod argumentum nempe ignoramus an adfuerit in
operibus aetatis Alexandrinae amissis.
Soluitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis. (Hor. Carmina, I,4, vv.1-4)
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam (ibid.v.15)
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;
mutat terra vices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5
ducere nuda choros.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem. (Hor. Carmina, IV, 7 vv. 1-8)
Anthologia Palatina epigramma Leonidae Tarentini ( X,1), qui vixit III
saeculo a.Ch. n., nobis tradidit, quo Priapus, velut in tot epigrammistis
inveniri solet, nautas monet ut in navem conscendant, vere adveniente.
Ὁ πλόος ὡραῖος· καὶ γὰρ λαλαγεῦσα χελιδὼν
ἤδη μέμβλωκεν χὠ χαρίεις ζέφυρος·
λειμῶνες δ' ἀνθεῦσι, σεσίγηκεν δὲ θάλασσα
κύμασι καὶ τρηχεῖ πνεύματι βρασσομένη.
ἀγκύρας ἀνέλοιο καὶ ἐκλύσαιο γύαια,
ναυτίλε, καὶ πλώοις πᾶσαν ἐφεὶς ὀθόνην.
ταῦθ' ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι, ὁ λιμενίτας,
ὤνθρωφ', ὡς πλώοις πᾶσαν ἐπ' ἐμπορίην.
Tempus est navigandi; namque garrula hirundo
advenit iam suavisque Zephyrus; prata florent
conticuitque mare spumans undis vehementique vento.
Ancoram tollere potes et rudentes solvere, nauta,
totis velis pansis. Haec, Priapus egomet, portuum custos,
te moneo, ut ad omne commercium navi veharis.
Meleagri epigramma I saeculi a.Ch.n (Anth Pal. IX, 363 vv.1-6) copiose
veris adventum pingit, aliter ac Latinus poeta qui brevitatem diligit.
Χείματος ἠνεμόεντος ἀπ' αἰθέρος οἰχομένοιο
πορφυρέη μείδησε φερανθέος εἴαρος ὥρη.
γαῖα δὲ κυανέη χλοερὴν ἐστέψατο ποίην
καὶ φυτὰ θηλήσαντα νέοις ἐκόμησε πετήλοις.
οἱ δ' ἁπαλὴν πίνοντες ἀεξιφύτου δρόσον Ἠοῦς
λειμῶνες γελόωσιν ἀνοιγομένοιο ῥόδοιο.
Hieme ventosa ab aethere profecta subrisit
purpureum tempus vernum flores
afferens; nigra tellus viridi herba se coronavit
terraque nata novas frondes ut comas sumpsere.
Prata autem rorem bibentia Aurorae viridium
genetricis rosa florem aperiente rident.
Scripsit Lydia Ariminensis
|