Annus
2 0 2 1


Quomodo nomen suum Sicilia mutari videat per saecula operaque

Non ex originibus Italicis, quamvis Sicani venientes ex stirpe indo-europaea starent ibi ab aliquo tempore, sicut bene dicit Renatus Del Ponte in libro qui inscribitur “Dei e miti Italici” (Latine De diis et mythicis Italicis), sed vero ex genere indo-europaeo venit verbum “Sicilia”. Opinio haec, studiis dumezilianis nixa, a philologo Carolo Pascal initio saeculi XX approbata est et confirmata. Ceterum radix invenitur similiter in aliqua specie indo-germanica SIK, quae in lucem profert incrementum, auctum; unde fertilitatis et ubertatis significatio.

Haec radix invenitur ita in compluribus toponymis, inter quos recordari possumus Siciliam, Sicinum, Aegei insulam, Sicinionem, urbem apud Corinthum, Polyclei patriam, Sicem, locum apud Syracusas; non secus ac invenitur in denominationibus plantaribus, inter quos ficum (Graece συκέαν), cucumerim et cucurbitam (Graece σικύον).

Veri similis videtur opinio philologi supra citati, eo magis quam maior vis eius studiis primordialibus statuitur a summo philologo qui praecedit sine dubio studia huius generis. Nam verbum Sicilia et adjectiva quae de eo derivantur inveniuntur in omnibus partibus, inter quas locus apud Tibur appellatus Sicilianus, considerandi sunt, non inferiores quam apud Athenas locus singularis forma triquetra (collis erat) qui nuncupabatur Sicilia. Unde significatio Siciliae propriae “fertilitatis et abundantiae terrae”. Eo ingentior significatio ut clarior fiat si aspicimus quod de fertilitate referunt Siciliae Polybius Megalopolitenus et Strabo Amasensis, unus historicus, alter geographus, qui appellarunt Siciliam ταμεῖον τῆς Ρώμης , id est cellam Romae penariam. Simili modo Cato censor exprimitur, cuius opinio referta est in de Verre libro a Cicerone, qui dicit, iisdem verbis quam ille usus, “cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae”. Non potest certe nobis non esse grata fabula, quod Ferdinandus Milone bene accipit, in qua dicitur Graecos, Ilio deleto, ad Siciliam navigavisse et, ibi domicilium collocatos, mutare nomen loci statuisse, qui olim appellabatur Trinacria et ab eis appellatur Eικελία , verbum veniens ex συκή εκαίλαια , quae Latine dicitur ficus et oliva.

Historicus Siculus, cui nomen est Gaetanus Columba, observat Graecos, qui nomen tribuerunt primi insulae ad quam appulerunt, Homerum habuisse rei testem, qui nomen profert, significans “terram tribus cupitibus”. Alius celeber historicus Siciliae Antiquae, cui nomen est Ludovicus Pareti, dicit antea Thrinakriam, id est cum opus de Odisseo narrans esset prima manu , esse locum Chersoneum Tauricum, collocatum in regione septentrionali Maris Nigris, postea, cum opus de Odisseo a poetis errantibus modificaretur, Thrinakriae nomen sumpturum esse, significationem serius definitam et indicantem “insulam triquetram tribus promunturiis”.

Certum est in De Odissea libro litora Siciliae orientalis denominari, ad fretum proxima (apud Tauromoenium): “nam Ulyxes trahitur freti fluctibus et, reliquis navis arreptis, sortis gratiam habet quod procella eum ducit ad Ogygiae insulam”. Abhinc momento quo Graeci in insula domicilium collocaverunt homerica poëmata cognosci inceperunt, quoniam poëtae errantes, inter quos recordamur Cynetum Chium qui ea ibi vulgaverunt, inclusum maximum poëtam nativum Stesicorum Imeensem. Tam Thrinakriam quam τριγλώκιν velut denominationes propriae Siciliae invenimus apud antiquos scriptores Graecos non dissimiliter ac apud Pindarum qui secundo verbo utitur V seculo a. Chr. Siciliam denominante. Hoc verbum fit consuetum apud ulteriores scriptores seu Graecos seu Siculos: Thucydidem, Antiocum Syracusanum; eodem modo verbum τριγλίκις invenitur apud historicum Thimeum Taorminae(IV – III saeculo a. Chr. nat.) qui plane se refert ad tria promunturia.

Eadem definitio fuit tam felix ut alii non parvo pretio hanc considerarent, inter quos Lycophron Chalcidicus qui in poemate suo, quod fert nomen puellae Alexandram, appellavit insulam τρίδειρος νῆσος , et Diodorus Siculus qui dixit insulam esse simile triquetrae terrae figurae Egyptiacae. Tempore ineunte complures scriptores seu Romani seu Graeci certant verbis paribus conficiendis, ex his emergent triquetra Lucretiana, τρίκἀρενος Nonni Panopoli IV saeculo p.Ch.n. Lucretius, in poemate suo, cum se referat ad Empedoclem figurat insulam, ad quam pervenit is, mari Jonio amplexam quod magnis anfractibus viro implet glaucis undis: “ … insula quam triquetris terrarium gessit in oris quam fluitas circum magnis anfractibus aequor Jonium glaucis aspargit virus ab undis”. Ovidius fingit, loquens de Siciliae forma, promunturia sua esse velut tres linguas se extendentes in mare: “tribus haec excurrit in aequora linguis”.

Horatius, Plinius senior, Silius Italicus (Primo saeculo post Ch.n.) non dissimiliter opinantur. Quintilianus dicit Siciliam esse Triquetram, et Iginus, qui vixit Augustea aetate, Siciliam insulam vult in triangulo stare. Pomponius Mela, qui vixit Primo saeculo p.Ch.n., et cuius opus De chorographia describere terrarum orbem conatur, freto Nili triangulo aequalem Siciliam facit, cum in contrarium vertat quod dixerat Diodorus. Nonnus, qui scripsit poema de Dionysi in Indiam itinere, appellat Siciliam tricipidem et tricuspidem.

Postremo Claudianus, in poemate de Proserpinae raptu, quod locum habet in Sicilia, appellavit Siciliam trisulcam, i.e. tribus cacuminibus institutam. Haec forma geographica potest bene figurari monstro tribus cruribus constituto, Graece dicto τρικeλη vel Latine triquetra. Studiosi putant hanc figuram esse symbolum religiosum, repraesentantem Baal deum vel solem, per triplicem modum manifestationis: hiemem, ver, aestatem; vel potius lunam habentem in crurum locum falces lunares; vel potius, generali sensu, motum. Testimonia monetaria nobis ceterum non desunt, praecipue in Asiae Minoris regionibus, inter quos recordamur Apendum in Pamphylia, Olbam in Cilicia, Berythum et Thebem in Troade et etiam Lyciam, saeculis VI et V a.Ch.n. Non dissimiliter invenitur Trinacriae figura in effigie monetaria in Athenis urbe saeculi IV a. Ch.n., in Corintho urbe et in Macedonia eiusdem temporis momenti.

In Magna Gaecia testimonium monetarium invenitur apud has urbes: Paestum, Eleam, Terinam, Metapontum, Cauloniam, ubi symbolum tria crura repraesentat. In Sicilia effigiem invenimus in urbe Syracusis Agotocle regnante. Aetate Romana symbolum vi religiosa vel etiam magica praeditum tale aestimari desinit et a contrario sumit admodum vim geographicam. Haec reductio ad unum patet in effigie monetaria Panormitana, ubi Trinacria apparet sub aspectus suo definito, i.e. tribus cruribus Gorgonico capiti spicis ornato iunctis, qui renovat significationem veram, se esse cellam Romae penariam et ferentem dictionem “Panarmitan”. Hic aspectus monstratur idem per effigiem monetariam urbium Entellae, Gelae, Agrigenti et Liparae.

In quodam denario, qui fuit, ut videtur, proconsoli Aulo Allieno, anno XLVII circiter a.Ch.n., figurat Trinacria cum heroe loci, Trinacrio. At nummus maiore pretio signatur, anno LXVIII p. Ch.n., a propraetore pro Africa L. Clodio Macro, vel etiam a sodalibus Siculis, quia potest aspici subito Trinacria cum dictione Sicilia, i.e. symbolum cum interpretatione eius. Non solum in monumentis et rebus huius generis invenitur symbolum, sed etiam in saxis signatis vel sigillo aeneo ad vestimenta apto. Oblivisci non possumus “personas Gorgonicas”, quibus est officium ad exornandum et fascinum agendum aptum, et quae plerumque ornabant templi fastigia. Postremo licitum nobis non est hoc commentarium dimittere, quim recordemur mythum Persei solare notissimum fuisse in Sicilia, quod demonstratur celeberrima metopa nuncupata urbis Delinuntis, saeculo IV a. Ch. n.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae