Annus
2 0 2 1


Johannes (siue Janus) Secundus Batauus legisperiti Nicolai, qui Erasmi Desiderii proximus fuit, filius cum Mario fratre apud Belgicam Galliam iuris studuit atque aduocatus factus est. Postea cum altero fratre Grudio ad Caroli V imperatoris regiam Hispanicam adiit atque Toledensis episcopi actuarius nominatur. Iuuenis XXIV annos natus propter obscurum morbum periit. Is tamen Johannes poeta Latinus optimus fuit: carmina enim plurima contexuit, quorum notissima amorosa fuerunt. "Basiorum liber" maxima eius carmina sunt, quae uerum ad Neraeam puellam Hibericam ab illo amatam pertinent.

Non dat basia, dat Neaera nectar,

dat rores animae suaveolentes,

dat nardumque, thymumque, cinnamumque,

et mel, quale iugis legunt Hymetti,

aut in Cecropiis apes rosetis,

atque hinc virgineis et inde ceris

saeptum vimineo tegunt quasillo.

Quae si multa mihi voranda dentur,

immortalis in iis repente fiam,

magnorumque epulis fruar deorum.

Sed tu munere parce, parce tali,

aut mecum dea fac, Neaera, fias:

non mensas sine te volo deorum:

non si me rutilis praeesse regnis,

excluso Iove, di deaeque cogant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae