Johannes Murmellius Batauus (1480-1517) Coloniae litteris edoctus est atque Monasterii grammaticus fuit. Discipuli uariis a regionibus Europaeis illuc mouebant, ut doctus utroque sermone magister esset: ipse enim Murmellius Bibliae enarrationem necnon Graecas litteras ualde docebat. Qui tamen dubio obitu uitam cessit, postquam cathedram deseruit. Commentarios nonnullos Murmellius conscripsit, quorum ad Seuerini Boetii Consolationem Philosophiae praeclarus est, atque nonnulla poemata contexuit, ubi puerorum institutio maximum propositum est.
Non facit uerum diadema regem.
Non ebur sceptri, Tyria nec ardes
Purpura uestis, nec opum referti
semper acerui.
Qui uoluptatem nimiam, dolorem,
spem, metum sacris animi remouit
sedibus, rex est, metuens tyranni
nullius arma.
Dignior, qui se moderatur ipsum,
gentium quam qui domitor superbus
haud suae mentis cohibet tumultum,
seruus et exsul. Scripsit Andreas Nouocomensis
|