Gregorius Bersman (1538-1611) Annabergae natus est atque uariis in ludis edoctus est: Lipsiae laurea illa magistrali dignatus est posteaque Argentoratum ac ad Fracogalliam peragrauit. Paduae Bononiaeque rhetoricus magister, posthac gymasii "Franciscei" rector factus est usque ad mortem. Poeta Latinus optimus esse consentitur atque hoc quoque carmen conscripsit, in quo cum de morosa uetustate tum de recta iuuenum institutione uersus contexuit:
Desinat Augiae stabulum memorare uetustas,
Herculei quondam grande laboris onus.
Maius opus, tenerae sordes purgare iuuentae,
maius opus mores emaculare rudes.
Elaei non haec amnes purgamina tollunt,
non Siculum Alpheo si mare iungat opes.
Sed disciplina uigili curaque perenni
moribus et docta quaeritur arte nitor.
Ars bona, sed postquam cepit uecordia mentes,
heu mihi, quam paucis reppulit illa famem!
Gratia rara, labor certus, cum puluuere paedor
praemia sunt huius summa magisterii. Scripsit Andreas Nouocomensis
|