DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Fueruntne acta diurna in Urbe? Fuerunt. Nonne his verbis Latine vertuntur "news paper, quotidiano, Zeitung, diario" ceterique nuntii? Iulius Caesar anno LIX a.C.n. condidit
“diurna populi Romani” vel “diurna urbis acta” ut a Suetonio traditum est
(Vita Caesaris, 20,1):
Inito honore primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna
acta confierent et publicarentur
”.
Ideo nuntii cotidiani vulgabantur, sed res de re publica non tractabant praeter eas quae
ab imperatore probabantur, plerumque ineptias rumoresque. Acta Romae
exponebantur in albo, postea transcripta in provinciis effundebantur, sed (
Cic. Fam., VIII, 2,8,1) nihil rerum publicarum Urbe exibat:
“Scr. Athenis prid. Non. Quint. an. 51
M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
Quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum
compositiones, ut uadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et
ea quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? Vide quantum tibi
meo iudicio tribuam (nec mehercule iniuria;
πολιτικώτερον
enim te adhuc neminem cognoui): ne illa quidem curo mihi scribas quae
maximis in rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum
pertinebit; scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse
rumor.”
Documentum praecipuum ostendens quid lectores vel auditores allexerit
invenitur apud Petronii opus, Satyricon ( LIII, 1 et seq. )
Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam
Vrbis acta recitavit: "VII kalendas Sextiles: in praedio Cumano, quod
est Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum
ex area tritici milia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem
die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male
dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit,
sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis
Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.”
Senecae locus (De beneficiis, 3, 16, 2) corruptos mores eius aetatis
describens, aliud eiusmodi de actis diurnis addit :
“
Num quid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac
nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant
et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tamdiu istuc timebatur,
quamdium rarum erat; Quia nulla sine divortio acta sunt, quod saepe
audiebant, facere didicerunt.”
Nihil novi sub sole: etiam hodierna aetate in actis diurnis nuntii de
re politica et oeconomica commentariis futilioribus de claris personis
miscentur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|