Annus
2 0 2 1


DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO

In oppido Volterris regionis Tusciae effossio alia causa incepta anno MMXV in lucem partem amphitheatri protulit; res inopinata cum nulla fama ex antiquis scriptoribus de monumento ad nos pervenerit. Ex exstructionis forma et amplitudine intellegi potest opus factum esse I saeculo p. Ch.n.; numerum autem spectatorum id continuisse triplice ordine graduum inter octo et decem milia aestimatum. Archaeologi amphitheatrum quodam tempore derelictum esse et paulatim terra et herbis obrutum opinantur. Adhuc quarta pars aedificii effossa est. Quod non mediocre reputatur, recenter aditus subterranei excavati sunt per quos spectatores ad graduum accedebant, cuniculus cameratus per quem gladiatores et animalia Italica, verisimiliter ursi vel lupi in harenam transibant. Archaeologa Elena Sorge operae praeest, civitas Volterrarum, argentariae loci et regio Tuscia opes praebuerunt ac praebiturae sunt.

Amhitheatrum Flavium, Colosseum nominatum ab ingenti Neronis simulacro illic posito, eodem tempore exstructum, maximum fuit ex omnibus totius imperii , sed primum non exstitit. Romae iam anno undetricesimo a.C.n alium lapideum dedicatum est, quod postea ob incendium Neronianum corruit. Re vera in Campania antiquiora saxea exstructa sunt I saeculo a.C.n, specie ovata, ut Pompeianum, inferius tamen Colosseo cum pluribus fornicum ordinibus careret.

Aetate imperii circiter ducenta amphitheatra aedificata sunt, praesertim in parte occidentali, in orientali autem pauca, ubi theatra gladiatoriis spectaculis in usu fuerunt. Neque interdum lignea Romae vel alio loco defuerunt. Munera gladiatorum a IV saeculo imminuerunt et postea prorsus defecerunt causis ad rem oeconomicam, politicam, religiosam pertinentibus. Sed venationes non intermissae sunt adeo ut hodierna aetate ταυρομᾰχία adhuc maneat.

Si plura legere vis https://www.finestresullarte.info/archeologia/anfiteatro-di-volterra-scavo-archeologico-dell-anno-2020

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae