Annus
2 0 2 1


Poeta-poema

Caspar Barth (1587-1658) philologus poetaque fuit Germanicus, qui uerum crerberrime sedem suam permutauit: nam, postquam longe uarieque migrauit, Hallae diutius uiuere statuit; anno tamen MDCLVIII, Halla relicta, Aregeliae mortuus est. Ipse Caspar Barth grammaticus optimus fuit, qui uerum in Statii, Claudiani Rutiliique opera commentarios conscripsit necnon CLXXX libris institutum "commentariolum" de uita sua, quod sub nomine "Aduersaria" traditum est. Inter poeseis eius Latinas hoc carmen legi potest, in quo de poeticae uitae oneribus disputat:

Merum est poema uates,

seu rideat, poema est,

seu defleat, poema est.

Iocatur? est poema.

Irascitur? est poema.

Amabit? est poema.

Amatur? est poema.

Si spernitur, poema est.

Si cui placet, poema est.

Si uincit, poema est.

Quiescet? est poema

Pugnabit? est poema.

Bibit? ebrium poema est.

Sitit? aridum poema est.

Quiescere, actitare,

potare, amare, amari,

bibere, helluari,

meditari et otiari

poetico poema est.

O delicate uates,

citra poema nil es.

Quod si merum poema es,

qui factitas poema

et tute fis poema,

generante te poema

pater es tuus tuusque

gnatus poema quando

et tu et genis poema.

Sic est poema poena.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae