Si animo ad annos redimus qui Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum
(MCMLXII-MCMLXV) secuti sunt, tempora fervidissima prae oculis habere
possumus quibus multa in Ecclesia Catholica identidem mutabantur iuxta
certe eiusdem concilii placita, sed etiam praeter ea. Duodecimo nunc lustro
post concilium a Paulo VI papa sollemniter conclusum controversias nondum
exstinximus, cum alii aliter eandem oecumenicam synodum interpretentur,
quandoquidem adhuc sunt qui anteconciliares dies desiderent et etiam
hodiernam sacerdotum ac monachorum penuriam Concilio Vaticano II ascribant,
cum alii putent ab eodem concilio haud satis religionem catholicam ad
tempora moderna accommodatam esse.
Quoquo modo se res habet, ex omnibus inceptis catholicis postconciliaribus,
quibus renovatione quadam est Ecclesia affecta, haud minimi sunt ponderis
translationes Scripturae Sacrae in sermones et Europaeos et Africanos et
Asiaticos atque Oceanienses, necnon Americanos, eo consilio factae, ut
Chistifideles, immo omnes bonae voluntatis homines, Biblia Sacra altius
nosse possent. Nam Hieronymo monente “ignoratio Scripturarum ignoratio
Christi est”. Hortatur autem nostris temporibus Concilium Vaticanum II per
constitutionem dogmaticam quae voce “Dei verbum” incipit: “Christifidelibus
aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet”. Pluries sane ante
novissimum concilium oecumenicum Biblia Sacra in linguas modernas versa
erant, quamquam per saeculorum decursum haud pauci clerici eorum apud
indoctos divulgationi adversati erant; inter tales conversiones nonnullae
quoque Italicae annumerantur. Ex Italis vero translationibus post idem
concilium confectis versio illa eminet Conferentia Episcopali Italica duce
facta, quae eo praecipuo proposito concinnata est, ut interpretatio
Bibliorum ad usum liturgicum in Italia exstaret, id est, ut loci ex ea
deprompti inter liturgias recitarentur; etenim “maximum est sacrae
Scripturae momentum in Liturgia celebranda” (ut documentum Concilii
Vaticani II verbis “Sacrosanctum Concilium” incipiens habet). Quae versio,
post sex annorum opus magno collaborantium numero peractum, abhinc annos
quinquaginta edita est, die scilicet vicesimo quinto mensis Decembris anni
MCMLXXI.
Non vacat hic de sermonum hodiernorum usu disserere in sollemnibus
precationibus Christianis habito aut habendo, qui usus, cum foveatur ab eis
quibus plena, facilis, pia, conscia actuosaque “totius populi” participatio
(uti hac ipsa lingua in eodem documento conciliari, quod sacram liturgiam
tractat, legimus) in actionibus liturgicis promovenda cordi est, ab eis
saepe contemnitur qui sacra Latine celebrata praeferunt. Hoc tantum
dicamus: Patres conciliares qui documentum de sacra liturgia subsignaverunt
nullo modo praescripserunt ut celebrationes eucharisticae –quas missas
saepius vocamus– linguis cuiusque loci vernaculis omnino agerentur. Quod
tam rapide tamen factum est, ut decennio post Concilii finem in liturgicis
Italorum celebrationibus (pueritiam enim meam recordor) vix quid Latinum
maneret.
Ut experientia mea iterum nitar, cum nesciam omnes interpretationes
Bibliorum catholicas dicere quae variis in terris conferentiarum
episcopalium ductu sint ad usum liturgicum confectae aut adoptatae,
mentionem tantum facio de “New American Bible”, quae versio, primum anno
MCMLXX foras data, lectionaria implet Anglica lectoribus lectricibusque in
ecclesiis adhibenda Civitatum Foederatarum Americae et Insularum
Philippinarum. Neque unam huius versionis editionem habemus, sed plus semel
his decenniis recensita eadem est ut nonnullae immutationes in ea
reciperentur, non sine magnis vero controversiis ad hoc generatim
spectantibus, quatenus sermo Biblicus in linguas quae nunc a populis
adhibentur conversus loquelam redolere debeat multitudinis quae urbes et
rura passim incolit, theatra et thermopolia frequentat inque viis
grassatur. Hinc, quod ad linguam Anglicam imprimis attinet, disputationes
inter alias ortae sunt de modis quibus de sexibus et personis loquamur
generibusque grammaticis (masculino, feminino, neutro) consequenter utamur.
Prope ad huius commentatiunculae extremum cum pervenerim, ad
interpretationem Italicam reverto quae vigilanti Conferentiae Episcopalis
Italicae auxilio patrocinioque est perfecta. Iam anno millesimo
nongentesimo septuagesimo quarto nonnullae emendationes editae erant ex
episcoporum aliorumque clericorum, theologorum, linguarum studiosorum atque
etiam musicorum, necnon imperitorum lectorum observationibus desumptae.
Decursu quidem annorum huiusmodi animadversiones fructum tulerunt in forma
novae editionis anno bismillesimo octavo in lucem datae, cum simul sermonis
vivi mutationibus immutationes translationis suggererentur.
Recentes diutinaeque sunt disputationes de Orationis Dominicae versione in
publicis precationibus a catholicis Italicis adhibenda. In notissima enim
Christiana prece, quam a verbis “Pater noster” ordientem in Evangeliis
invenimus, rogationem “ne nos inducas in tentationem” offendimus, cuius
minus litteralis controversaque versio Italica (quae illud “inducas” abolet
et quasi solvit) etiam inter celebrationes liturgicas nuper adhiberi coepta
est, cum in editione Sacrorum Bibliorum a Conferentia Episcopali Italica
anno MMVIII publicata iam exstaret, nihil absimilis a forma quae nunc in
unaquaque missa Italice celebrata recitatur. Pauci vero tunc contra
dixerunt.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus