d.07. m.Dec. a.2021
Nova gubernatio Germaniae foederalis qualis nunc est, fieri non potuit nisi politicis per decennia ineptē atque infeliciter electis. Licet multi ministri facti sint parum apti, eo quod munus ministri valetudinis mandatum est Carolo Lauterbachio, apparet calamitatem nobis imminere horrificam.
Carolus Lauterbach inde ex temporis coronarii initio unus ex territoribus totius Germaniae hystericissimis est, qui alterā quāque septimanā ipse sibi contradicat. Tamen diurnarii nequaquam impediti sunt, ne Germanis narrarent istum virum esse „valetudinis peritum“. Itaque nunc istaec altera Cassandra televisifica fit minister valetudinis. Quonam nunc vadit nova gubernatio?
Wochenblick, ephemeris Austriaca, furorem coronarium saevientem sic describit:
"Ratio sana mundum nostrum reliquit. Eiusdem loco regnant tyrannorum odium atque lubido. Mascis, insulatione, timore, instigatione hominibus ablatae sunt caritas atque misericordia, sensus atque ratio. Cohaerentiae clarē patentes non cognoscuntur, res verē factae denegantur, experientiae propriae ex animo pelluntur, sensus humanitatis exstinguitur. Domini communitatem hominum in duas partes diffiderunt. In vaccinatos, quos dicunt esse sanae mentis, heroicos et in non-vaccinatos, quos esse proditores, insanos, leprosos. Hōc modo effecerunt furorem calamitosum, qui ultro procedit neque sisti potest."
Foederalem Associationem Pharmaceuticam (BPI) Lauterbachio gratulatam esse
Dr. Iohannes Georgius Feldmeier, Foederalis Associationis Pharmaceuticae praepositus, in Professoris Doctoris Caroli Lauterbachii nominationem dicit haec: "Prof. Carolus Lauterbachius munus suscipit gubernationis foederalis, quod procul dubio unum est ex gravissimis. Propter peritiam suam aptissimus est ad optima consilia in pandemiā capienda. Germania in crisi, sed etiam post crisin eget valetudinis ratione politicā quam fidelissimā."
Ecce pharmaceutas et diurnarios Lauterbachii applausores. Nemo de ministerii attributione iudicavit ratione criticā nisi Factio Germaniae Alternativa (AfD). Alicia Weidel fractioni factionis alternativae praeposita friguttiens: „Cum factio socialistica“ inquit, „in legislaturā proximā praeteritā Lauterbachium nullo modo quaestiones valetudinis callēre crediderit eidemque nullum munus mandaverit, īdem nunc reverā fit minister valetudinis. Germania nulla aliā muneris attributione potuit plus detrimenti capere“.
Scripsit Michael Mross et Immanuel Voltarius
|