Ipsum "Superius Sodalicium Pedifollicum", quod Anglice "Super League" nominatur, ab illo senatu Europaeo suffragio hodierno prolato ualde recusatum est. Magistratus enim Europaei sodalitatem pedilusoriam, quae aliis abalienatur, contra ludum ipsum pedifollicum esse adseuerauerunt, quod illa non communioni sed segregationi fauet. Scripsit Andreas Nouocomensis
|