DIDACUSNE “EXTRA OMNES” ILLUD PROXIME DICET? ET QUANDO?
Guido Marini, sacerdos catholicus Genuensis qui quattuordecim annos sub
Benedicto sexto decimo papa prius et deinde sub Francisco pontificiarum
celebrationum liturgicarum magister fuerat, nuper ab eodem Francisco
episcopus Derthonensis factus est, qua de causa fuit ei munus liturgicum
Romanum deponendum ut in vicinitatem urbis natalis reverteretur. Huius rei
nuntium exeunte mense Augusto praesentis anni vulgatum erat, sed non ante
medium mensem Octobrem episcopus ordinatus est Guido ut antistes
Derthonensis mense sequenti pleno iure fieret. In eius locum constitutus
est dominus Didacus Ioannes Ravelli, qui antea in Eleemosynaria Apostolica
operam dabat, sed in rebus liturgicis quoque erat diu versatus.
Hac fortassis de causa, quod die illius nuntii, de quo modo mentionem feci,
cum hominibus paroeciam quandam dioeceseos Derthonensis frequentantibus sim
conversatus deque re locutus, aut hac potius de causa, quod unaquaeque
Guidonis illius Marini mentio his temporibus –quod sane olim fieri non
solebat– memoriae meae Romanum pontificem suggerat, huiusmodi magistri
pontificii mutatio, viri nempe qui iuxta papam in celebrationibus
liturgicis adstet, me ad scribendum pro virili parte de hodiernis papatus
ipsius condicionibus movet. Adde recentes rumores de imminente Francisci
abdicatione satis vehementer ab eo negatos, qui rumores sectionem
chirurgicam colicam secuti erant quam idem pontifex hac aestate subierat.
Plus semel vero his octo annis Guidonem Marini cogitatione cum Francisco
papa finxi conversantem, mitem atque docilem inde ab ipso electionis
Francisci ad pontificatum Romanum vespere, cum novello instaret pontifici
ut breve amiculum rubrum vulgo “mozzetta” appellatum indueret, sicut papae
statim post electionem suam solent (solebant?) facere antequam populum in
Foro Petriano congregatum e maeniano medio frontis Basilicae Vaticanae
primum alloquantur. Mihi non constat a Francisco, qui simplicitati
evangelicae summopere favet, tale indumentum umquam gestum esse. Non dubito
quin multa alia praeter consuetudinem Franciscus coram Guidone magistro
egerit, qui magister a sinistris Benedicti XVI quoque sederat cum
pontificem vultu dignissimo audiret se Latine ac sollemniter munere
abdicantem. “Extra omnes” illud post mensem, quod pontificiarum
celebrationum liturgicarum magistri est, ut Conclave ad papam eligendum
incoharetur Guido nuntiaverat, dum papa superior, quod erat insolitum,
adhuc viveret. Quae omnia in Ecclesiae historia locum singularem Guidoni
Marini praebent; qui novissime sacerdotii plenitudinem una cum episcopatu
adeptus est, ut meminerimus eum in sublimiorem locum modo evectum esse, cum
tamen editissima Catholicae Ecclesiae scaena fuit ei relinquenda.
Abhinc duos ferme annos foras data est Ferdinando Meirelles moderante
pellicula cinematographica “de duobus papis”, ut index declarat, videlicet
de Benedicto XVI et Francisco, in qua quid rei inter eos antequam sint
papae, dum sint papae necnon, quantum ad Benedictum attinet, postquam sint
papae agatur imaginose narratur. Sane numquam plus quam unus papa eodem
tempore est, si volumus proprie et theologice loqui; Benedictus XVI vero
aptissime plenaque libertate constituit quando futurum esset ut ipse iam
papa non esset et Georgius Marius Bergoglio post statutum tempus in summum
pontificem rite electus est nomenque sibi indidit Franciscum. Hoc tamen
pacto aliquid novi fit, quandoquidem vir quidam qui pontifex maximus olim
fuerit et papa emeritus nunc appelletur duorum fere stadiorum spatio a
pontificis hodierni habitatione vitam degit simillime huic indutus. Quasi
status “papae emeriti” (quae vox aliquam confusionem afferre potest, cum
sint quibus bona malave fide autumare libeat duos exstare papas)
institutionalis sit factus neque rarissimum quiddam, iam prope premuntur
papae (quod vix animo fingi olim poterat, cum sit nefas) ut tantum
ministerium suum relinquant. His ac similibus de causis, et etiam quod, si
praecessore vivente id agat, periculum esset ne duo papae emeriti simul
exstarent, non censeo hodiernum pontificem Romanum se pontificatu mox esse
abdicaturum, si umquam id faciat. Potest etiam fieri ut, antequam
ingravescente aetate (octogesimum quintum annum iam agit) munus Petrianum
deponat, statum iuridicum definire velit eius qui papa fuerit et papatum
abdicaverit; quali veste coram hominibus indutus esse debeat, quo titulo
sit ornandus. Normas hac de re statuere hoc tamen periculi afferret, ne
“normale” consuetumque fieret aliquem exstare qui ex papa sit, quin immo
papam regnantem rogare ut talis esse desinat, magna cum summi pontificatus
iactura.
Cum mecum ipse quaeram utrum futurum sit ut proximus papa idem Domus
Sanctae Marthae modicum habitaculum quod hodiernus incolit in Vaticano
incolere pergat et vestimentum quod “mozzetta” dicitur umquam super umeros
induat (quod minimi est momenti) necne, hoc est dicendum, operae pretium
non esse cardinales “papabiles” perpetuo recensere, cum ante proximum papae
novi delectum nimis multa fieri possint ut Spiritus Sancti electionem iam
nunc bene coniciamus. Ceterum etsi pontifex hodiernus quemlibet virum velit
quasi praeponere ac praeparare ut post se papa creetur et velut alius
Franciscus fiat, seu Asiaticus seu Afer seu etiam Europaeus aut Americanus,
ad paupertatem evangelicam atque iustitiam socialem –ut decet– fovendam,
hoc item in potestate eius non est. Verisimile autem est fore ut Didaco,
novo magistro, magni ponderis res brevi post haec ex propinquo videre
liceat.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
|