Certamina pediludii recentiora tribus maximis turmis Italicis exitus uarios dederunt. Primum enim turmae Mediolanenses "Inter" ac "Milan" impares euentus habuerunt: "Inter" nam "Sheriff Tiraspol" manum Dacicam Moldauam III-I deuicerunt, sed "Milan" contra turmam "Portus", quae est ab eiusdem nominis ciuitate, certationem amisit atque I-0 obtinuit. Turma demum Taurinensis "Iuuentus" turmam Russicam "Zenit" heri exitu I-0 uicit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|