Annus
2 0 2 1


Diebus superioribus, ut ualde notum est, comitia Canadensia euenerunt, quorum exitus nunc praebetur: pars progressiua suffragium maius habuit. Senatorum enim maior pars progressiua est, cui ille primarius minister Iustinus Trudeau praeest, atque CLVI homines in senatu detinet; Altera tamen pars, id est conseruatiua, senatores CXXIII in senatu posuit, quare progressiui sine minoribus factionibus difficilime agere poterunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae