Annus
2 0 2 1


TRANSITUS DUBAIENSES

In pictura murali quae in maximo urbis Dubai aeriportu offendi potest scriptum legitur: LIBENTER VOS EXCIPIMUS IN BEATAM DUBAI. Sub hac inscriptione in amplo pariete pictae sunt scaenae gaudii mirifice compositae, haud clare tamen inter se discretae: multi homines utriusque sexus variarumque occupationum –qui alibi Arabes quoad vestes atque ornatum esse videntur, alibi minus– se, ut exempla nonnulla afferam, in piscinula delectantes, vel gregem musicum modernum canentem hilariter auscultantes, vel saltatricem more Arabico venuste, si non lascive, membra moventem spectantes; omnia modo phantastico propeque puerili picta. Tam iucunda felicitatis repraesentatio, quamquam magis optativa quam vera, laetitia –mea quidem sententia– viatores afficere valet qui per eundem aeriportum, saepe de itinere suo solliciti saepissime festinantes, transeant. Iuxta picturam muralem, autem, litteris minoribus legitur: “Libenter vos excipimus in beatissimam toto orbe terrarum urbem”. Haec spectavi cum solito diutius in frequentissimo aeriportu Dubaiensi nuper morarer (haud paucas, dico, per horas) vehiculum aerium quod me in Italiam e terris Asiaticis ferret ut mihi ceterisque vectoribus aperiretur opperiens iterumque cum Insulas Philippinas, ex quibus veneram, petens per Dubai denuo transirem.

Urbs Dubai, in emiratu Arabico eiusdem nominis sita, exorta quasi est his quinquaginta fere annis e solitudinis harenis, et etiamnunc, cum interdiu ex sublimi vacat in Dubai despicere, videntur aedificia qualialibet e deserto harenoso exsurgere iuxta maritimam oram quae olim piratarum litus vocabatur. Dubai enim his L annis summopere crevit, potissimum per petrolei extractionem, postquam ex margaritarum primum, dein auri mercatura aliquid si non magni incrementi saltem sustentationis traxerat; talisque ex oppidulo facta est ut insigne demum augmenti eius aedificium fieret Turris Chalifae nomine in ea exstructum centumque sexaginta tribus tabulatis constans, quod toto terrae orbe altissimum est. Maxima opum affluentia et quaedam politicae liberalitatis species magnos progressus technologicos quoque attulerunt, quibus micans Dubai tali modo potest gloriari ut se felicem dicat prosperamque.

Re tamen vera beatam? Si civitatis Dubaiensis beatitas beatitatis mensura metienda est civium suorum advenarumque qui eam incolunt, haud ita beata esse videtur. Ad Turrim Chalifae aedificandam –ut compertum eis est qui in hanc rem inspexerunt– necnon ad alia magna opera facienda operarii, qui propter inopiam ex aliis praesertim Asiae Meridianae plagis in Dubai se contulerant, sub condicionibus hygienicis pessimis durissime tractati sunt atque tamquam si servi essent adhibiti; eisque etiam syngraphi saepissime surrepti sunt ne evadere possent atque in terras suas reverti.

Immo filia quaedam principis maximi Dubaiensis, qui et emirus (ut fere dicunt Arabes) est Dubaiensis et minister primarius Emiratuum Arabicorum Coniunctorum, ad quos Dubai pertinet, bis, sua ipsius confessione, cum sub potestate tyrannica se esse sentiret, conata erat domo aufugere, sed bis a civitatis suae biocolytis comprehensa aliquot per annos patre –ut putatur– mandante libertate erat privata et etiam medicaminibus stupefactivis sedata (sicut una ex sororibus eius germanis natu maioribus saepe fuerat) ut minus carcerariis suis reniti posset. Adde verbera, cruciatus. Etiam apud palatium quoddam regale “tentorium” appellatum detenta erat, sed in palatio magnifico habitare minime per se beatum reddit hominem, potissimum cum sub condicionibus libertatis privationis atque animi oppressionis (quam moderni psychologicam appellamus) vita degatur. Hoc anno ineunte adhuc nesciebatur ubi iuvenis illa esset, quae cum hominibus toto orbe versantibus per taenias cinematographicas ad adiutorium petendum communicaverat. In aedificio Dubaiensi quasi captiva teneri dicebatur; ad eam vero liberandam consociatio nomine Anglico “Free Latifa” constituta erat, cum Latifa ei nomen sit. Primum capta est Latifa apud fines Omanenses cum adulescentula sedecim annorum anno bismillesimo altero sola Emiratus Arabicos Coniunctos fugere conaretur; multo postea autem, mense scilicet Martio anni bismillesimi duodevicesimi, ab armatis Emiratensibus in aquis internationalibus deprehensa est cum amica Finnica ad oras Indicas navicula appropinquans, deinde in Emiratum Dubaiensem est vi reducta in diaetamque reclusa; quam tamen sunt qui asserant abhinc paucos menses in pantopolio quodam Dubaiensi cum duabus mulieribus sedentem, sicut et in popina eiusdem urbis necnon paulo postea in ipso aeriportu Matritensi, esse visam. Latifam libere in Europa peregrinari nuperrime demum patuit cum in imaginibus photographicis picta dum cum amicis in Islandia versatur conspecta esset; quae res –liberationis meta, ut saltem videtur, tacta– ad consociationem “Free Latifa” dissolvendam eius sodales induxit.

Mense Maio anni MMXVIII ventilata est in caelo a iurium humanorum defensoribus magna inscriptio: UBI EST, DUBAI, PRINCIPISSA LATIFA? Cum iter hoc Iunio in Italiam faciens per aeriportum Dubaiensem transirem, inscius hanc extra captivitatis suae aedes saltem interdum versari, de ea cogitavi. Sane non licuit mihi ex aeriportu exire ut eam quaererem (quod quasi per iocum dico), sed voluissem potius illos visere Philippinos quos sciebam in Dubai habitare et quaestum facere, fratres propinquosque amicarum mearum, ut viderem quomodo se haberent. Id quod minime velim eis accidat hoc est, ut invite umquam eis esset in beatissima urbe manendum.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae