Turma pedilusoria feminea Bactriana, quae sub Talebanorum potestate nondum pedifollem ludere poterit, hesterno die a Bactriana terra ad Pakistanam effugium petiit, ut ibi eius iura conseruarentur. Administratio illa Pakistana profugas libenter accepit atque in finibus suis ius ludi se praebituram statuit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|