Annus
2 0 2 1


In toto orbe de Talebanorum impetu praecones loquuntur, qui de iurium homanorum diutina uiolatione necnon de belli nefastis exitibus multa praedicunt. Quod enim sub omnium oculis esse uidetur, ciuium effugium iam ex primorum militum circumitione maxime euidetur: quare multis in nationibus, exempli gratia in Europa ac in Boreoamerica, profugi ipsi excipientur. Communitas Europaea hodie ad conuentum nationes omnes congregatur, ut de re conloquatur; Societas praeterea Nationum Talebanos illos ad iurium humanorum pietatem maxime exhortatur, quamuis terroristae illi iam cruore manus uarie tinxerint.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae