TOKII: Christina Tsimanouskaya, quae pro turma Rutheniae Albae in cursoribus Olympicis contendebat, asylum ab administratione summarum rerum Polonica adepta est.
Primo mense Augusto, cursor, cum duos pedum cursus proxima hebdomada decertandos pro patria sua nondum cucurisset, per sedes sociales interretiales se divulgavit in aeroportum Tokiensem raptam fuisse invitam, quod exercitatorum suorum, quippe qui se fecissent competitricem certaminis cursus reciproci insciam necopinantemque, palam increpuisset neglegentiam. Auxilium se ab Olympico Gentium Consilio petere; nec in patriam redituram, ne poena liberius dicendi lueret.
Pro hoc Consilio deinceps nuntiatum est, eam in aeroporto tutam esse, quam ibi vero vigilibus stipatam quidam diurnarius vidit. Postridie conventu diurnariorum coacto praeco Consilii edocuit, eam in diversorio iuxta aeroportum pernoctavisse; quid deinde ageret, secum cogitare. Quo statuto, Olympicum Gentium Consilium ei futurum auixilio.
Athleta autem asylum apud Polonicos mature petivit, quo expedite ei concesso Polonicus minister vicarius Rerum Externorum has verbas subiunxit: populum Polonicum, quaecumque tempus postularet necessaria, ea ei praebiturum, ut in rebus athleticis rationes vitae praestaret.
At interim pro excercitoribus duodecemvirisque Olympicis Rutheniae Albae rebus administrandis, Christinae Tsimanouskaya infirmitatem criminabantur interpretes: minus salvam visam fuisse, neque velle cum excercitoribus loqui. Ab turma patriae fuisse semovendam, quod animo demisso fuisset fragilique mente. Haec crimina vehementer negavit curstrix.
Iam Olympicum Gentium Consilium rem investigans duodecemviros Olympicis Rutheniae Albae rebus administrandis percontatum, quam ob rem curstrix negavisset se in patriam suam redituram, responsum maturum postulavit. Necdum satis constat, num responsum reddituri sit. Athleta autem ipsa in exsilium verisimile longum profecta est.
Scripsit Rufus Britannicus
|