Olympiade Iaponica iam ante dies nonnullos incepta, Italici athletae nomismata nonnulla adepti sunt: ille Mirkus Zanni onerum sublator (-67 kg) aeneum nomisma uicit; Odessa Giuffrida quoque nomisma aeneum lucta Iudoica obtinuit; quod nomisma quoque illa Elisa Longo Borghini birotaria ex eodem metallo habuit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|