Terra triplici motu circumfertur, uno quidem in orbe magno, quo Solem
ambiens secundum signorum successionem anno revolvitur, temporibus
aequalibus semper aequales arcus describens, cuius quidem centrum a centro
Solis 25 parte semidiametri sui distat. cum igitur supponatur semidiametrum
huius orbis ad altitudinem firmamenti imperceptibilem habere quantitatem,
consequens est, ut hoc motu Sol circumferri videatur, perinde ac si terra
in centro mundi subiaceat, cum tamen id non Solis sed terrae potius motione
contingit, ut exempli causa, dum haec sit sub Capricorno, Sol e directo per
diametrum in Cancro cernatur, et sic deinceps. videbitur etiam Sol eo motu
inaequaliter moveri secundum distantiam eius a centro orbis, ut iam dictum
est. ex quo maxima diversitas duobus gradibus et sextante unius contingit.
declinat autem ab ipso centro Sol ad punctum firmamenti, quod distat a
stella lucida, quae est in capite Gemelli splendidior, gradibus fere 10
versus occidentem, invariabiliter. tunc igitur Sol in summa eius altitudine
cernitur, quando terra in loco huic opposito versatur, centro orbis inter
eos mediante, et per hunc quidem orbem non terra solum, sed quicquid simul
cum orbe lunari comprehensum est, circumducitur.
Alius telluris motus est quotidianae revolutionis et hic sibi maxime
proprius in polis suis secundum ordinem signorum hoc est ad orientem
labilis, per quem totus mundus praecipiti voragine circumagi videtur. sic
quidem terra cum circumfluis aqua et vicino aere volvitur.
Tertius est motus declinationis. axis enim quotidianae revolutionis non
aequidistat axi magni orbis, sed obliquatur secundum
circumferentiae partem, nostro quidem saeculo 23 gradibus et medio fere.
igitur centro terrae in superficie ecclipticae semper manente, hoc est in
circumferentia circuli magni orbis, poli eius circumaguntur, circulos
utrobique parvos describentes in centris ab axe orbis magni
aequidistantibus. et hic quoque motus annuas fere complet revolutiones et
cum orbe magno paene compares. at vero axis magni orbis ad firmamentum
immutabilem servat compositionem ad eos, quos vocant ecclipticae polos.
motus item declinationis cum motu orbis complexus polos quotidianae
revolutionis ad eadem caeli momenta semper retineret, si paribus omnino
revolutionibus cum illo constaret. nunc longo temporis tractu deprehensum
est talem telluris positionem ad faciem firmamenti mutari, propter quod
ipsum firmamentum aliquibus motibus ferri plerisque visum est, lege nondum
satis deprehensa. posse autem haec omnia fieri mutabilitate telluris minus
mirum est.
Quibus autem poli inhaereant, ad me non attinet dicere. video equidem in
vilioribus rebus, quod
virgula ferrea magnete attrita in unum semper mundi situm nitatur. potior
tamen sententia visa est, secundum orbem aliquem fieri, ad cuius motum ipsi
poli moveantur, quem procul dubio sub Luna esse oportebit.
De ordine orbium
Orbes caelestes hoc ordine sese complectuntur. summus est stellarum fixarum
immobilis et omnia continens et locans; sub eo Saturnus, quem sequitur
Iuppiter; hunc Martius; subest huic orbis, in quo nos circumferimur; deinde
Venerius; ultimus Mercurialis. orbis autem Lunae circa centrum terrae
vertitur, et cum ea ceu epicyclus defertur. eodem quoque ordine alius alium
revolutionis velocitate superat; secundum quod maiora minorave circulorum
spatia
emetiuntur. sic quidem Saturnus anno trigesimo, Iuppiter duodecimo, Mars
tertio, tellus annua revolutione restituitur. Venus nono mense, Mercurius tertio revolutionem peragit.
div
Autographus de revolutionibus
1 stellae fixae
2 Saturnus
3 Iuppiter
4 Mars
5 Tellus
6 Venus
7 Mercurius
Sol
Scripsit Fabricius Manco