Annus
2 0 2 1


Hesterno die certamen diutius exspectatum tandem habitum est: Italia contra Hispaniam demum contendit. Quae contentio pro Italica turma fuit: post enim longum certamen, in quo ambae turmae optime dimicarunt, ad I-I peruentum est atque iactus poenales omnium corda tenuerunt. Italia tamen V-III denique Hibericos prouicit atque ultimum certamen adepta est. Hodie Anglici contra Cimbros concertabunt, ut Italiae aduersarium extremum decernatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae