In provincia Canadensi Columbia Britannica ante aliquot dies CLXXXII
sepulcra sine nomine puerorum aetate a septem ad quindecim annos apud
tertiam scholam catholicam reperta sunt, ubi domicilium habebant nativi
quibus nomen est Inuit. Hebdomadis praeteritis complura centena detecta
erant, primum CCXV apud alterum paedagogium Columbiae Britannicae, deinde
in provincia Saskatchewanensi DCCLI magna parte aetatis puerilis. Post
sepulcreta inventa octo ecclesiae incensae sunt in nativorum territoriis.
Usque ad decimum decennium vicesimi saeculi, ut videtur, in summa
quindecies centena milia puerorum gentis nativae ut lege Christiana
educarentur e suis familiis ablati erant ac ducti ad vivendum in CXXXIX
paedagogia, sed quattuor milia perierunt ob morbos vel derelicti. Quod
constat ex investigatione effecta, sed etiam peiora: conversio ad
Christianesimum coacta, prohibitio eorum lingua utendi, vis sexualis, mores
condemnandi alius mentis.
Grex episcoporum catholicorum et delegatio nativorum Canadensium a
Pontifice Francisco postero mensi Decembri recipientur: tamen tristis
hereditas temporis praeteriti praesenti impendet, cum iam violentia in
minores partes allophylas admissa oblitterari non potest.
Scripsit Lydia Ariminensis