Ad ultimum prope certamen Italia hodie peruenit. Belgica enim turma in concursu nuper acto II-I ab Italicis deuicta est, quod propter Belgarum uim iam optimum esse uidetur. Heluetia praeterea contra Hispaniam concertata est atque II-I perdidit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|