Annus
2 0 2 1


Somnium Scotiae in pedilusorii Europaeis continuat

Scotiae consuetudo pedilusoria illustris ac antiqua, quoniam illa, una cum Anglia, in pedifollis historia prima selectio tradita est. Nihilominus, cum olim optima elementa habuisset, sicut Law, Dalglish, Jordan, Souness aut Gemmil, atque coloratamque fidelem adiutricem, id est celeberrimam Tartan Army, Scotia, vel calamitate vel superbia, numquam ultra primum ordinem transivit in ludis. Nunc, post tres et viginti annos, Scotia pedifollis in maxumum ludum Europaeum rediit atque illi spes ultima transeundi initialem manum adhuc est. Postquam a Bohemia in lusione prima profligati, homines Clark magistri aequavere cum Aglia, eorum aeterno adversario, in die Veneris apud Wembely stadium. Nam, contra confusionem in pedilusoribus disponendis et sterilitatem Anglicorum, Scotia cor et murum defensae impenetrabilis opposuit, anhelatum 0-0 adipiscendo. Gaudium maxumum tria milibus adiutoribus Caledoniis perventis apud Wembley, sicut nationi universae, certamine in quo historia, mos et publica res ludo semper commixere. Sola occasio Anglica palus fuit cum Stones duodecimo momento primi temporis, autem Caledoniae duae, una tricesimo primi temporis cum O’Donnell, et illic conservatio magna ab Pickford anglico defensore extremo, alia cum Hanley sexagesimo, sed eius coniectus ab James servatus est prope lineam. De quo superest, minimae concitationes, quia nimis sterilis fuit manus Southgate decursus et Clarke murum solidissimum. Anglia iam trasitu fidens, aut prima aut secunda, supremum erit certamen cum Re publica Boehemica; Scotia punctum solum habet, sed hodie victoria una, et illa sola, cum Liburnia domo Hampden Park ei donaret historicum transitum. Ardua res, sed de Tartan Army estne haec optima occasio historiae faciendae gratia?

Scripsit Mirkus Genuensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae