Pellicula documentaria dodrantis horae mense proximo edita est –anni
bismillesimi scilicet unius et vicesimi Aprili– qua nonnulla magni momenti
quae per anni spatium, nempe ab Aprili anni MMXX usque ad praesens, de
nosocomis (quos et infirmarios licet dicere) medicisque Philippinicis facta
erant narrantur. Mense enim anni MMXX Aprili ineunte Roderici Duterte
Philippinorum praesidis minister viro coronario nonnullas iam septimanas
Philippinas Insulas vexante decretum subsignaverat et medicos et nosocomos
et ceteros therapeutas ad tempus vetans ne ad operandum in terris exteris e
patria discederent. Sperabatur quidem fore ut statu necessitatis ob
difficultates nosocomiales vigente iidem therapeutae aegrotis morbo
coronario in Insulis Philippinis afflictis operam darent. Quamquam medio
prope eodem mense relaxatum est id vetitum, ita ut iis ex operatoribus
medicis inter quos et conductores definite de opere peregri faciendo certis
condicionibus iam convenisset proficisci liceret, multae reclamationes
propter illud decretum –quod, obiter dicatur, haud ante quam mense Novembri
lue minuente omnino revocatum est– factae sunt.
Operatoribus medicis magna peste grassante numero insufficientibus poenas
luerunt Philippini, privati et magistratus, qui ad eum finem nonnulla per
decennia egressui ex suo archipelago nosocomorum maxime necnon medicorum
legibus moribusque faverant, ut pecuniae ab his ad suos in Insulis
Philippinis viventes transmissae civilis prosperitatis fons inter alios
fieret. Priore saeculi superioris dimidia parte primum ad nosocomiam
discendam atque ad operandum in nosocomiis et arceris solebant haud pauci
iuvenes Philippini in Civitates Americae Foederatas (quae saeculo
undevicesimo exeunte Insulas Philippinas ab Hispanis emerant) proficisci,
non tamen ut in America perpetuum manerent, sed in Insulas Asiaticas ex
quibus erant oriundi reverterentur et civibus suis meliorem medicinae
notitiam afferrent sermone Anglico vestitam; ut instituta Philippinica
saluti publicae dicata satis bene munere suo fungerentur opus enim erat
multos medicos ac nosocomos apud ea operari. Dein vero –inde ab annis
septuagenariis saeculi vicesimi, uti didici, sub Ferdinando Marcos
praeside– favere coeperunt rei nummariae causa civitatis Philippinensis
gubernatores emigrationi operatorum medicorum hoc solo proposito, ut hi
(sicut in aliis industriae humanae provinciis item fiebat), etiam permultos
annos peregri laborantes quaestumque facientes –plerumque a familiis suis
separati– in patriam magnas pecunias transmitterent. Multiplicatae hoc
pacto sunt his decenniis in Philippinis Insulis scholae haud semper primae
qualitatis non tantum ad medicos sed etiam –et potissimum– ad nosocomos
formandos institutae, apud quas maxima adulescentium feminini praesertim
sexus multitudo nomen dederunt hoc iam a principio proposito, ut testimonio
scholastico aliisque documentis necessariis magno et pecuniae et temporis
dispendio acquisitis in exteras terras (praeter Civitates Americae
Foederatas in Canadiam imprimis, in Britanniam et Hiberniam, in Norvegiam,
in Germaniam… in Arabiam Saudianam, in Emiratus Arabicos Coniunctos, in
Kuvaitum, Singapuram, Hongkongum, in Insulam Formosam, in Iaponiam… in
Australiam, in Novam Zelandiam…) se conferrent in quibus quinquies
facillime et non difficile decies tantum pecuniae atque in patria possent
munere nosocomi fungendo lucrari.
Maximam igitur frustrationem passi sunt multi nosocomi Philippinici anno
MMXX cum omnes e patria exitus iis ita intercluderentur ut nequirent ad
locos ubi sperabant se advenas nosocomialiter operaturos esse atque
ingentem quaestum facturos proficisci necnon chartae quas ad opus
aggrediendum paratas habebant tempore labente validitatem suam amitterent.
Non pauci ex iis maluerunt, “PrisoNurses” sese vocantes tamquam prensi seu
carcerati intra patriae fines essent, quaestu modico qui sibi offerebatur
carere nihil operis agendo aut aliud munus exercendo (verbi gratia in
centro telephonico mercatorio emptoribus respondendo) quam tempestate
coronaria –magno labore periculoque indumentis protectivis deficientibus,
parvo autem emolumento– in valetudinariis Philippinicis operari, quod erat
interdictionis scopus.
Habentur toto terrarum orbe migratores medici Philippini –nosocomae
praecipue, quae maximam eorum partem longe efficiunt– diligentes atque
affabiles; iure igitur variis in terris quaeruntur, dum permulti, in suis
Insulis adhuc versantes, ut curandis operam in nosocomiis exteris dent
proficisci usque gestiunt. Ratio oeconomica tamen therapeutas Philippinicos
dispergendi (quae dispersio Graece dicitur
διασπορά
, vox quam huc inducere mihi libet, cum similis sit dispersio Philippinica
Hebraeorum vel Armeniorum per orbem “diasporae”), sicut et ceterorum
mercennariorum (adiutorum domesticorum, structorum, doctorum machinariorum,
praeceptorum…), per decennia a nationis magistratibus hoc proposito culta,
ut res nummaria Philippinensis magna ex parte per pecunias a peregre domum
missas sustentaretur, publica calamitate ingruente vitia sua ostendit, cum,
nimis multos operatores medicos exportando, non modice, ut antea fiebat,
sed maxime patria nosocomis egere coepisset. Cogitabant modo Philippinarum
ductores etiam periculo sanitario deminuto non plura quam quina operatorum
medicorum milia quotannis sinere ut ex his Insulis ad peregri operandum
exirent, quando terna dena fere nosocomorum solorum exire solent; haec
quaestio tamen oritur, num fluxus diasporicus iam diu vehementerque
excitatus possit umquam patria petente quasi vinctura haemostatica adhibita
satis efficaciter reprimi.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus