Annus
2 0 2 1


De Coloribus Tractandis Inter Scientiam, Philosophiam et Phantasiam (II).

Re vera Scientifice Phaenomenon explicare possumus : sunt Elementa parvula dicta

Photona, ( Graece Phos- Lumen ),

quae ab Oculis percipiuntur et recipiuntur, et ita ad Cerebrum transmittuntur, ubi Energia capta elaboratur ut postea proiciatur in externum. Unde siquidem intelligimus Materiam Solidam externam nisi Combinationem proiectivam a parte Cerebri elaborantis esse ( Kantius bene dixit Facultates Humanas prioritarias esse prae Re externa constituta, quae has facultates quocumque modo excedit). Elementa quae Oculos percutunt velocissima sunt et in Cerebrum perveniunt ubi Formam recepiunt ut hanc extra proiciant. Hic processus definitur absorptio et refractio: nam Materia Solida et Colores Apparent secundum Superficiem Rerum ; quandoquidem Lux refrangitur contra Superficiem levem Arcus Coelestis creatur. Apud Homines visus duas Res habet quibus res capiuntur: Fusticulos et Conos . Si Coni absorbent, Fusticuli in Obscuritatem penetrant. Eorum ( Instrumentorum)


longinquam Temporis Originem habent, usque ad Maria ante Quingentesima vel Sexcentesima milia milium annorum. Nam instar Piscium fuerunt Viventia Spina et Oculis praedita. Ex similibus Viventibus derivantur

Pikaia Gracilens, Haikouella Lanceolata, Yunnanozoon Lividum et Haikouhychtys.

Haec Viventia inventa sunt apud Sinam. Potest putari ex iis derivari Viventia superiora, tales

Protosimiae et Primates.

Priores dividuntur in

Haplorrinas et Adapidas,

quae circiter Sexaginta milis miulim annorum ante in Africa apparuerunt ,ex quibus natae sunt

Catarrinae,

dictae

Simiae Veteris Mundi.

Contra

Simiae Novi Mundi,

viventes circiter ante Quinquaginta milia milium annorum, ex quibus derivatur Humana Species, nuncupantur

Platarrinae.

Si apud Hominem ( iam dixi)

Photona

sunt Elementa per quae Visus fit, apud alia Viventia haec Instrumenta appellantur

Melanosomi,

qui causant

Pigmenrationem Corpoream.

In Plantis et Vegetalibus Color per

Clorofillam

datur ,ex formata Molecola dicta

Clorofina

, quae Lucem Solis absorbet et dat Viridem Colorem. Haec Molecola Cochlearis habet Figuram. Coloratio Plantarum Florumque apta est ad Insecta allicienda ut Pollen auferant et Germinationem foveant. In Insectis, ad Familiam

Papilionum

pertinentibus, quibus tribuitur nomen

Danai Mexippi et Morpho Menelai.

Pigmentatio colorata apta est ad se defendendum contra Praedatores . Antea Vermes, ex quibus nascentur

Papillones ( Danaus Mexippus)

colorationem Viridem ostentat instar Folium quibus aliuntur; postea sument colorationem tardiorem, Papillionibus iam factis.

Papillones secundi induuntur Cellulis Pigmenti ( Cromatophoris) ,quae varietatem
Colorum causant . Haec Manifestatio ostentatur aliqua Insecta (Coleoptera) ; et apud aliquas Aves , inter quae recordamur Maluridas ( Maluridas Maluros Splendentes, Trochilidas Archilocos Colubres, Sturnidas Cinnyricinclos Leucogasteros, Aves Paradisiacas ). Multa sunt Viventia quae Capacitatem Bioluminiscientiae habent ; Inter quae recordamur Cefalopodos ( Sepiotheuto Lessonianas ) , et aliquos Pisces ( Isistium Brasiliensem , Scyliorhinidas, Saccopharyngiformes, Mychtophidas, Hyhophum Hygomii) . Chamaleonidas ( Reptilia ) , Pigmentatione utuntur ut cum Plantis misceantur, et multa sunt Insecta quae Pigmentatione utuntur cum Foliis misceantur, veluti Insecta dicta Stecco, inter quae Bacillus Rossius, quae Insecta, ut Chamaleontes, Colorem Foliorum vel Ramorum sumunt. Molecola dicta Porfirina apparet prima vice apud Dinosauros, formam Quadratam ostentat et peaecipue apud aliquos ex iis invenitur. Dinosauri Teropodi, qui Colorationem ad Involucrum Ovi apta fabricaverunt. Aliqua Viventia, inter quae Oviraptores, Deinonychi et Velociraptores, Ova Colorata prima vice generaverunt , Colore Coelesti similia . Hic habitus proprius est aliquarum Avium Temporum nostrorum: Merularum ( Tordorum Melurarum) ,Erithacorum ( Erithacuarum Rubecularum) ,Sturnorum ( Sturnorum Vulgarium) , agglomerationem per aerem creantium. Cum apparerent, Dinosauri statim in arena Ova posuerunt, sicut Testudines apud Ripas, ut ea procul a praedatoribus servarent, non secus quam Sauropodi. Subinde Teropodi, ut Oviraptores, Troodones, Deinonychi, abdere desierunt, adeo ut Moleculam Porfirinam fabricarent , quae Colorationem Involucris Ovorum daret ad scopum protectivum. Aves quae hodie Ova Colorata gignunt habitum Geneticum trahunt ex prioribus Speciebus, Dinosauris Terapodis , qui Protoporfirinam et Porfirinam fabricaverunt. Iuxta quae necesse nobis est considerare Plumarum Colorem ( vide Scriptum meum De Creaturis Mythologis). Dinosauri ut Anchyornis , Oviraptores, Microraptores, Colorem intensissimum monstrabant et Iridis proprium, non secus quam Teropodi parvuli utEpixexypteryces et Xi Qi . Aves, Progenies Dinosaurorum, Melaninam in Plumis traxerunt necnon Porfirinam in Ovis. Hodie sub Oculis Habemus Avem quae facta est Terrestris et Duobus pedibus incedit et cui Nomen Sphenisciformes tribuitur. Veniens ex vetustissimis Progenitoribus, cito Domicilum elegit in America Meridionali et Australia. Anno Bis millesimo octavo in regione Peruviana Shpeniscidae Fossile inventum est quod adhuc Colorationem priscam servavit Plumarum, cui incolae nomen ( Inkayacu) dederunt , quod significat Acquarum Regem . Vixit ante Triginta Septem milia milium annorum aetate Eocene superiore. Scientifici, qui Indagationem fecerunt de proprietatibus Viventium iam Fossile notaverunt, cum Melanocitos ibi observarent, colore cineraceo et rubro obscuro , Melanociti sunt Granula pulsantia Viventia in Cellulis Melanosorum, quae causa Genomi Mc1R, factores sunt Pigmentationis summae Cutis et Melaninae ( praesentis in Capillis et Cute Humana). Hodie Sphenisciformes sunt partim Colore Nigro et partim Colore Albo, quia Granula pulsantia Cellularum Melanosomorum vastiora sunt et formam Ellissoidalem habent. Sphenisciformes Prehistorici contra , sicut Inkayacu, habebant Granula pulsantia Cellularum Melanosomorum longa et stricta et tingebantur partim colore cineraceo in parte Superiore, rubro in parte Inferiore. Spheniscidae hodierni habent Melanocitos Longos et Largos, sicut apud Hirundinas, ubi Dorsum Nigrum est et Andomen Album. Hirundinae , ut Balestrucci ( Delicha Urbica, Riparia Riparia, Ptyoprogni Rupestres ), Apodiformes et Caprimulgidae Europae, veniunt ex Progenitore cui nomen Hassiavis Laticaudae, vivente in Silva Germanica Circiter ante Quinquaginta milia milium annorum aetate Eocene. Indagationes Scientificas de hac Ave vetustissima ostentaverunt colorationem suam alba et nigram . Ingenti consideratione Psychologia coloribus studet. In Visione Filmica, acta a Cineasta Petro Docter, cui titulus Pixar Inside out, Anno bis millesimo Decimo quinto, apparet Puella cuius motus animi patent modo clarissimo . In Mente Puellae, cui nomen Riley quisque
motus induitur Colore Imaginario et Personificationem sumit. Ita Rabies est Rubra ut Flamma, ; Fastidium Mulier Viridis fit ut legumina quibus pueri repugnant ; Metus Dominus quidam fit macilentus potius et munere Ministri fungitur ; Tristitia Puella Rotunda Tunicula induta ; Gaudium Mulier Hilaris, Capillis Caeruleis, Vestimento Vespertivo Flavo ornata. Elementa Naturalia coniungi possunt facillime his motibus: ita, v. g., Gutta Acquae repraesentat Tristitiam; Astrum quattuor Punctis cinctum Gaudium; et ita porro generis. Clarum est vasta esse quae adiungenda sunt Considerationibus supra expositis, sed Spatium et Tempus limites proh dolor mihi imponunt et libenter Lectorem neum patientissimum invito ne desinat me Iter facientem sequi. Index librorum consultorum: Enciclopedia dei Dinosauri John Woodward Edizioni white star. Inside out Dvd, Film Pixar 2015 Peter Docter. Enciclopedia degli Animali De Agostini. Manuale degli Uccelli Fossili Kalman Lambrecht. Charles Darwin L’origine delle Specie, Edizioni Newton Compton . National Geographics, Rivista numero di Ottobre 2020. Richard Dawkins ,Il Racconto dell' Antenato,Edizioni Mondadori. Enciclopedia degli Animali, De Agostini. Biologia Molecolare e della Cellula, Edizioni Zanichelli. Geografia Astronomica, Edizioni Zanichelli. Julia Clarke, Fossil Evidence for Evolution of the Shape and Color. Jasmina Weimann, Dinosaur Egg Colour had a single Evolutionary Origin.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae