Mirum est quomodo Scientia nos ducit ad Res cognoscendas: nam si Lector me
secutus est facillime in Memoriam revocat interrogationes quas mihi posui
de Rerum Origine Fundamentoque. Adulescente memimi Professorem quendam qui
Technicam in Schola Media docebat nobis dixit Technicam esse Responsum
Rerum Ultimum, cui multo post Tempore ,non adsentior iam, quod in Scientia
Responsum ponitur. Nam Scientia Indagat, Tecnica solvit. Hic Transeo ad
Colorum Argumentum. Mirabilis Colorum varietas in Mundo est et omnes, seo
Artifices Imaginum, seu Poetae, seu Scriptores has Imagines semper
recoeperunt. Ita a Phaenomenoe primario incipere Tractando volo: ab Iride
vel Arco Coelesti. Phaenomenis post Pluviam causam invenimus: nam per
Guttas in Aere suspensas Lux transit et ita Arcum Multicoloratum generat.
Unus ex Philosophis vetustissimis qui de hoc Phaenomene indagavit fuit qui
curavit Opera Aristotelis,
Alexander ille
Afrodisius. Cum studeret Phaenomeni notavit illud posse dividi in Primarium
et Secundarium. Nam commentator intellexit Demarcationem quandam(
Separationem) vallum instituere inter Partes ( dicimus ) Obscuram Coeli et
Novum Phaenomenon Natum ex Causa Aeria. Re vera evenit, ut in Phaenomene
Primario Lux prima vice Prisma luceat per Guttas Transeuns et in Phaenomene
Secundario Duplici vice luceat, adeo ut ( dicimus) supersit cum Guttas
relinquat. Guttae in Aere Suspensae Prisma formant et per hanc Figuram
Iridis Colores nascuntur Septem . Sicut supra dixi, Arcus Duplex est, nullo
modo Triplex, nec Quadruplex. Indagationes Alexandri Vir Doctus, cui nomen
Theodoricus Freibergens,
postea secutus est, qui in Ampullis Aqua plenis Lucis transitum observavit.
Ei adiungitur celeber Vir Doctus, cui Nomen
Rugerus Baco,
qui in Lucem anno Millesimo Sexcentesimo Vigesimo Octavo Librum edit, cui
Titulus
Opus Maius,
ubi Exitum per Cristallos et Acquam Luminis exaravit. Re vera Arabus fuit
ille qui in Phaenomenis Imum descendit, cui nomen
Quatb Al Din Sharazi,
Medicus et Astronomus. Quaestio vexata, num Colores extra extent vel intra
Humanam Facultatem. Hodie scimus Oculum esse Receptorem et Fabricatorem et
hanc Considerationem iam fecit Isaccus Newton, qui separavit Colores
Spectrum Album formantes. Computatione actuali scimus hoc Spectrum Motum
Energeticum esse vel potius Electromagneticum velocissime movetur pet
Spatium per trecenta milia milium ex Minuto Secundo (M/S)
Idem Scientificus ad hanc Conclusionem pervenit in Opere
De Optica:
Lucem Septem Coloribus Constituitur, qui sunt: Lutteus, Ruber, Flavus,
Indacus, Violaceus,Viridis . Si bene Rem examinamus, numeros a Docto Viro
inventus Rei non adhaeret, quia inventus ad Abstractionem pertinet , quoad
ad Rem. Nam Oculus recepit Motum Energeticum ( Vibrationem) et Cerebrum
laborat receptum secundum Longitudinem Undae Spectri Electromagnetici (
instar qungentorum qunquaginta Sex Millimetrorum). Comparationem cum
Coloribus Fructuum facere possumus:
Flavo Citrino, Citro Medica, Citro Limone.
Fructus, cum sint acerbi, nobis videntur Flavi et Virides. Goethius contra
Isaccum Newton affirmavit in Opere
De Coloribus,
non Lucem habere in se Colores sed potius per diffractionem Prismaticam
gigni . Hegelius Goethium sequi videtur cum in
Dissertatione De Natura Philosohia
dicit Barbaricam esse Considerationem ,secundum quam Colores Lucis Proprii sunt , dum gignuntur per Diffractionem Prismaticam.
Scripsit Fabricius Manco