Stanislaus Tekieli, natus Varsaviae die XVIII mensis Septembris anno MCMLV,
nos reliquit die XIX mensis Novembris anno MMXX. Vir humanissimus, fuit
scriptor, interpres et diurnarius Polonus et plerumque Polonice scribebat,
sed ardenti studio valde Latinam linguam coluit.
Laurea corona ornatus est apud institutum Educationis Generalis LIII
Consociationis Pacis Sancti Augustini. Studuit etiam Orientaliis rebus apud
Universitatem Varsovianam sed insigne doctoris non assecutus est. Bello
Iugoslavo fuit diurnarius actorum Gazeta Wyborcza. Ab anno MMI ad MMIII
documenta Holocausti a testibus collegit pro Musaeo Memoriae Holocausti
Vasingtoniae. Operam autem dedit Instuto Memoriae Battelle urbis Columbi
civitatis Ohio. Ab anno MCMCXCVIII ad MMVII socius operis fuit Sedis
Studiorum Medii Orientis.
Multa opera publicavit ex quibus anno MMXV Burdubasta, vel Asinus submersus est, de sentententiis et
dictis Latinis, postea insequenti anno Burdubasta bis. Moderator
frequentissimi Circuli Latini Varsoviensis exstitit.
Haec pauca de initio Ephemeridis scripta sunt ab Albino Latino, situs
interretialis auctore.
“Anno MMIII , cum parvos situs interretiales conficere solebam pro
nonnullis circulis latinis, ille, sodalis circuli Varsoviensis (et
diurnarius), pauca verba mihi dixit de quodam futuro "medio" latino quod
condere voluisset sed nesciebat quomodo... Postero die ei primam versionem
Ephemeridis proposui. Valde laetus, Stanislaus scribere coepit. Ego etiam
nonnullos participes Gregis Latine Loquentium rogavi ut licentiam nobis
darent ut textus eorum ederem in Ephemeride... Et mense Junii 2004, prima
editio Ephemeridis apparuit in reti!
Victorii Ciarrochi Pisaurensis et nonnullorum ceterorum GLL sodalium
gratia, aliqua materia mihi erat ad quasdam rubricas alendas sed Stanislaus
maxima pars nuntiorum scribere conabat, necnon novas rubricas..."
Scripsit Lydia Ariminensis