Annus
2 0 2 1


DE CAPITIS POENA

Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer, Iesuita idemque cardinalis necnon Congregationis pro Doctrina Fidei praefectus, Kalendis Augustis anni bismillesimi duodevicesimi Francisci papae mandatu rescriptum subsignavit quo Catechismus Catholicae Ecclesiae in parte ad poenam mortis pertinente tali modo mutatus est ut poenam capitalem omnino reiciendam esse in eo affirmetur hac praesertim de causa, quam verbatim allegabo: “dignitatem personae nullius amitti posse, nec quidem illius qui scelera fecit gravissima”; Ecclesiam poenae capitali “per omnem orbem” abolendae sese devovere ibidem pariter declaratur. Huiusmodi capitalis poenae damnatio ab eodem pontifice Romano abhinc paucos menses fusius confirmata est litteris encyclicis “Fratelli tutti”, quod potius “omnes fratres” esse debuerat. Ioannes Paulus II papa autem anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto per encyclicas litteras verbis “Evangelium Vitae” incipientes ad perfectam poenae capitalis condemnationem iam appropinquaverat; scripserat enim in eis pontifex, qui nunc inter sanctos numeratur, prope numquam capitis poenam hodie necessariam esse ad societatis humanae tutelam, quae tutela res morales recte intuentibus una remanet capitalis poenae usus valida excusatio.

Si Helenae Prejean, sanctimoniali Catholicae ex Ludoviciana oriundae, fides est tribuenda, ipsa potissimum, Ioannem Paulum II alloquens, eundem antistitem ad severiorem adversus poenam capitis sententiam induxerat. Simile persuasionis opus recentius eadem femina Americana apud Franciscum fecit, ita ut papa hic omnes aditus ad capitalis poenae probationem Catholicis intercluderet. Edidit vero Soror Helena anno MCMXCIII opus quo testimonium de conversatione sua cum hominibus capite damnatis perhibet in carcere quodam Ludovicianensi inclusis, quibus mulier illa religiosa adiutorium spiritale solaciumque praebuerat. Huiusmodi conversationes firmam poenae capitalis adversationem in ea genuerunt. Spectaculum cinematographicum, melodrama, fabula etiam scaenica nescioque quid aliud ex illius libri materia deinde data sunt titulo eiusdem libri adhibito (“Dead Man Walking”, quae vox –si verum est eam in Civitatibus Foederatis adhiberi solitam esse ad capitis damnatum significandum e cella sua ad supplicii conclave ambulantem– “homo mortuus procedit” interpretari potest). Inhumanitas poenae capitalis et in hac vinctis imponenda arbitrarietas atque iniquitas Sororem Helenam ad capitis poenam in terra sua totoque orbe oppugnandam moverunt, cum pauperes fuscioreque cute homines (plerumque, saltem ex parte, Africanae potissimum stirpis, nonnumquam Asiaticae aut etiam Americanae), maxime si Europaeos origine sive pueros sive adultos necaverint, saepius quam ceteri morte multentur; huc accedit ut incertitudo de vita sua atque exspectatio dubiosa mortis sit ipsa condemnatis genus quoddam cruciatus et haud pauci culpae capitalis de qua accusantur insontes –sicut postea, sed sero, apparet– summo supplicio immerito plectantur vitamque amittant.

Caesar Beccaria conatus iam erat poenam capitalem neque utilem neque necessariam esse demonstrare; dicebat praeterea absurdum esse ipsas leges homicidas punientes homicidia publica ad animos ab homicidiis deterrendos praescribere. In spiritu certe rationalismi, quo erat Luminum Aetas imbuta, talia ille asserebat; Helena Prejean contra pontificesque Ioannes Paulus II ac Franciscus e doctrinae Christianae fontibus ad capitis poenam refutandam argumenta sua hauserunt, ita ut testimonium credibilius eis auctoribus perhibere valeant Catholici quotiescumque et infantium quoque vitas in utero matris crescentium aliorumque tenuiorum hominum defendant.

Sex homines, inter quos mulier, extremum supplicium in Civitatibus Foederatis Americae –ex quibus una est scilicet Ludoviciana, cuius supra mentionem feci– in iurisdictione foederali obierunt (non in iurisdictionibus singularum civitatum) a tempore quo Iosephus Biden mense Novembri proximo praeses designatus a plerisque haberi coepit, quamquam idem Iosephus, qui nondum sane harum Civitatum praeses erat, capitali poenae adversabatur (aut potius propter eius voluntatem suppliciis lege foederali moderatis finem imponendi tot supplicia repente imperata sunt?). Immo quasi norma non scripta in illa magna terra erat plus centum triginta annos observata ut post successoris electionem praeses ab exsecutione sententiarum capitalium ad se pertinentium abstineret. Tredecim autem supplicia capitalia “foederalia” omnino inde a mense Iulio proximi anni perfecta sunt; tria sola ante ea his quinquaginta septem annis. Facile hoc loco etiam haec quaestio induci potest –et re vera in publicis horum mensium controversiis inter Americanos Foederatos habitis est inducta–, utrum rectitudinem credibilitatemque moralem talem habeamus ut de vitis alienis hoc modo disponere nobis liceat et ei praesertim qui, cum poenam capitalem in alios decernat, si eadem mensura esset ipsi de se adhibenda qua iudicat alios, magna poena esset ipse afficiendus. In sanctis Evangeliis haec verba scripta esse meminerimus: “In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis”.

Cum tandem de scripturis Christianorum sacris sit mentio hic illata, ad locum illum Evangelii Ioannēi quoque mente accedamus quo Iesus de muliere in adulterio deprehensa scribis et pharisaeis, qui eam lapidare volunt, respondet dicens: “Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat”.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae