De Creaturis Mythologicis alatis avibusque Praehistoricis
In Coeli Mythologia innumeras creaturas volantes alatas quae sunt foedere iunctae aut adversae pugna dignae videre possumus . Hoc in Studio de Creaturis Mithologicis alatis in coelis Mythologicis praesentibus ut Phaenice libenter loquar, necnon de omnibus Acquilis in poemate Finlandensi cui titulus “ kalevala" et in illo Tolkiensi cui titulus “ Dominus Anulorum “, adeo ut possim coniungere has creaturas fictas cum realibus avibus victis aetate praehistorica. Aves volatumque semper mentem per saecula attraxerunt, quod bene exprimitur per conatus Hominis volucres imitantes. Nam similia Volantia Imaginaria, non secus quam Icarus et Phaethon, hoc mirabillimum somnium ostentat. Indagationes usque scientificas Leonardi De Vinci de volatus Mechanica monstrant quomodo mens de perscrutandis secretis suspensionis antigravitationalis inquirendis excavare non desinat. Indagationum Leonardi gratia de Avibus imago prototypi velivolaris rapraesentari potuit denominata Ornitocterus. Nam exemplar dictum Mechanicum factum est ab eodem inventore, cuius inventus scientificus est “Avis Ala". Multiplicem in Mythologia praesentia avium Significationem Habent, quarum una praestat: capacitas suspensiva. Non minus significativus volucrum Cantus est. Censetur Aves canere incipere Triginta quinque milia milium annorum ante ob Genum GRC; praeterea certiores facti sumus de Regionibus ubi initium habuit Vox volucrum canorum , quae postea expletur per amplitudinem: Australia et Papua Nova Guinea. Iuxta Genum supra dictum invenitur aliud: Fox P2. Praesens apud Speciem Humanam et Simias Anthropomorphicas, Genum hoc ( FoxP2) proprium est volucrum canororum ad categoriam dictam Oscines pertinentium. Hac in categoria includuntur Fringilla, Canaria et Merula. Apud Hominen Genum ultimum causa est emissionis et distinctionis sonorum. Gratia huius inventus genesis productionis sonorum Humanorum inquisita est per indagationes Molecolarum et Neurobiologicarum. Nam per viam translatam (De Rectilibus ad Speciem Humanam) potest hoc Genum observari servatum. Unde pars eius nimis significativa in Cerebri formatione et amplitudine est. Scimus Doctos viros per aetates in studium eorum (Cantus volatusque) se maxima cura intenderunt. Ex iis praestantia argumentativa tractatum" De Arte venandi cum Avibus “ Federici Secundii Suetii oportet consideremus: ibi Auctor, praeter considerationes expositas de Falconibus Rapacibus, se peritissimum ostentat in varietate volucrum multiplici cognoscenda . Iuxta Tractatum Federicianum ponimus Librum Arabum scriptum a viro Docto cui nomen Ibn Moamin, qui eundem titulum quam Federicianum fert, “De Scientia venandi cum Avibus“, et in Latinum vertitur ab administro consiliorum eiusdem Regis, cui nomem Theodorus Antiochenus. Et veniamus ad quaestionem principem: Quid est Avis? Scientia Paleontologica maxima cum certitudine hodie affirmat Aves esse progeniem Dinosaurorum et venire ex ramificatione Teropodorum qui aetate Iurassica et Cretacea incipit plumas exhibire. Hoc significat Aves esse Dinosauros Plumis ornatos. Volatus expletus est in Regione Mongolica et postea, exstincta Dinosaurorum specie, superstites hanc ad familiam pertinentes trasmigraverunt in Regionem geographicam dictam Placcam Euroasiaticam, unde transiverunt ad alias Regiones (Europam et Americam), Aves hodiernae originem igitur traxerunt in Europa aetate dicta Eocene Quinquaginta milia milium annorum ante. Sicut supra dixi, in Mongolia, circiter Centum quinquaginta milia milium annorum ante, aliqui Dinosauri Teropodi plumis praediti uti forma volatus quadam inciperunt, ut volatu Planato, non sceus quam Mammiferi quidam ut Sciuri volantes et Rectiles ut lacertae volantes. Hi Dinosauri Teropodi plumis praediti sunt: Xi Qi , Epidexipterices, Microraptores, Sinornithosauri, Oviraptores, Caudipterices, et alii. Hi tamen Dinosauri Teropodi plumis ornati attamen non Aves erant, sed Dinosauri: nam Avis unum Oviductum praesentat sinistro latere positum, Rectiles contra duos Ovidoctus est. Oviductus sunt via Anatomica Feminina per quam transeunt ova expulsura genita in Ovariis. In piscibus Dipnois, in Anphibiis et in Rectilibus Sauropsidis Oviductus ducitur in Cloacam, in Mamniferis Placentatis (Specie Humana inclusa) et Marsupialis contra Oviductus coniunguntur ut forment tres partes Apparatus Generativi Feminini: una dicta Tubae Falloppii, altera Uterus, altera Vagina. Singulare nomen habet (ut videtur) vetustissimus Dinosaurus, Jelhornis, in Sina inventus, cui unus Oviductus est. Hi Dinosauri in Sina inventi praesentabant profecto omnia ( Ornamenta, Modus Generandi, Cura Prolis) quae Avium tardiorum erunt Dinosauri Plumis ornati ostentabant ingentem plumarum varietatem et alas modo tam singulari confectas ut, constitutae velut Membrana Interdigitalis, similes essent Vespertilionibus. Alii pignas perficerunt latere utroque extremorum, quae aptae factae erant antea ad Ova incubanda et Calorem temperaudum, postea ad volatum parandum. Structura Volatilis confecta est, tempore transeunte, in priore Specie volantium, velut (iam dixi) Pterosaurorum et Sciurorum volantium. Haec structura non mutata est Pinnarum et eam invenimus in variis generibus, de Trochilidis ( Calyptis) ad Struthium camelum, ad Spheniscidas (Aptenodytes Forsteros. Haec Structura fere Centum milia milium annorum permansit. Ita indagationes Scientificae monstrant perfectione huius Structurae non longissimum tempus ei necessarium fuisse . Specie Dinosaurorum priore iam exstincta, muratio fit velocior, quia aliquod genus velut Neornithes, aetate Creatacea, ad perfectionem quandam pervenerunt. Si nunc transimus ad compos studiorum singulares, ut Philosophiam et Alchimiam, iam illico imaginem certam tangimus, Phoenicem. At imprimis non possumus negligere Historiagraphum Graecum, Herodotum ,qui describit modo mirabili Avem singularem, quae nota ei fuit non per visum, sed per pictum. Narrat se in urbe Heliopoli didicisse Avem singularem nisi rarissime videri in coelis, una fere tantum quoque Centum annis. Hoc dicto, historicus describit figuram pictam a pictoribus Aegyptiis, qui Avem repraesentabant sub coloribus accensis (recordemur oportet Phoenicem significare Rubrum Purpureum). Aspectus eius similis erat Aquilae immani. Figura volatilis superba videtur esse in connexione cum Arabia et hanc ob connexionem fabulosam nuncupatur “Phoenix Arabus “. In rebus Spiritalibus Avis indicat Mortem et Natum renovatum, momenta haec quae in Cyclo vitali repetuntur (de qua re iam dixi in scripto meo praecedenti loquor De Conflagratione). Apud Christianos videlicet Natus novus, potiusquam renovatus, indicat novam vitam ex cenere (Morte) ortam. Phoenix immo Christos est, et in Libro Aetatis Mediae dicto “Physiologo" (Beluis dicato) talis Avis exemplar Christologicum fit ( quod iam prioribus temporibus Christianis factum erat). In Mythicis, Historia fabulosa Avis est: Nata et Fecondatione Flammis Solis facta, avis ovo exit et vivit quingentos annos. Postea nidum struit qui uritur, ex quo ad vitam novam surgit. Aetate Media avis singularis pingitur iuxta flammas. Iam Ovidius censet avem ex corpore vetere nasci, dum Dantes Allaghierus ad Herodotum redit. Usque in Fabulis popularibus Russiae invenimus (vide collectionem factam a scriptore cui nomen Afanasev). Ceterum apud Metastasium avis fit Figura Allegorica Amoris Fidelis (vide Opus cui titulus Demetrius: hic Amor sicut Phoenix est, omnes eum gocnoscunt, sed numquam viderunt. Ita possumus dicere cuique traditioni Litterariae figuram typicam adhaerere (non mirum est, quod in aliquibus figurationibus avis repraesentat divitias etiam Materiales, quas oportet aliquis , ut eas possiedat, pugnet ferociter). Nunc a nobis petendum est utrum figuratio Mythica aliquo vero possit aequari. Illico nobis opus est negare temporibus vetustissimis hanc figurationem subsistere potuisse. Nam apud Aegyptios non Aquila Avis erat coloribus accensis ornata, sed miserrimus Passerculus; qui includitur in familia Oscinensium. Fortasse Avis mirabilis derivatur ex Deo appellato Bennu, qui figuratur sub imagine hac. Eodem modo invenitur in “Libro Mortuorum ubi indicat Palingesyn. Carissima haec imago fuit Stirpibus regalibus Aegyptiis, quae sub varia fugurationem avem ponebant: Passerum, Ardeam, post hoc velut Ibim (Threskiornem Aethiopicum), Pavonem (cristatum), Ardeam rubram. Oportet dicamus tribus milibus milium quingentis annorum in Regione hodie nuncapata Emiratis Arabis exemplar Ardeae Bennuoidis exstinctum fuisse. Quoniam populus Sumericus eam fors cognovit, haud mirum, quod nomen Dei supra dicti ex ea derivatum esset (Bennu). Quod pertinet ad Animalia in Fabulis hodiernis praesentia (mentionem iam feci auctoris Narrationis Fabulosae, cuius titulus “ Dominus Anulorum “), etiam immania Animalia mirifice descripta ab auctore in exemplaribus Praehistoricis prototypum inveniunt. Ut studiosus et indagator Rerum Scandinavarum, Auctor (Tolkien) ex iis materiam ditissimam traxit: praeter Opus dictum, alias Scripsit (Silmarillion, Hobbit ), ubi Aquilae potentissimae dominantur. Non possumus claudere hunc excursum quin recordar Avem maximam, cui nomem “Pelagornis", cui extensio alarum Septem metris metiebatur. Vixit Aetate Oligocene, inter aetatem Miocenem et Eocenem, in regionibus septentrionalibus Europae et Americae . Iuxta hoc Animal ingentissimum fuit Aquila celeberrima nomine Haast, cuius extensio alarum Quattuor metris metiebatur, et quae vixit in Insulis extremis Oceani. (Nova Zelanda). At alia Animalia (Argentavis, Teratornis ) eadem vel potius magis extensione gaudebant . Bene igitur dixit Auctor Paganus, cui nomen Salustius, cum notet Mundum nihil aliud esse nisi Mythum (De Deis et Mundo, apud Adelphi).
Index librorum consultorum : john Woodward: La grande Enciclopedia dei Dinosauri , Edizioni Gribaudo. Lambrecht: Catalogo degli Uccelli Fossili. Le Scienze : La Rivista Numero Gennaio 2021, La Rivista Numero Gennaio 2020. Tolkien: Il Signore degli Anelli, Il Silmarillion, Lo Hobbit Edizione Bompiani. Enciclopedia degli Animali, Edizioni Mondadori. Salustio: Sugli Dei e il Mondo Edizioni Adelphi.
Scripsit Fabricius Manco
|
|