In Philippinis Insulis versans, quae insulae Asiaticae postquam sub
Hispanorum imperio plus quam tria saecula fuerunt abhinc centum viginti
fere annos ad Civitates Americae Foederatas pertinere coeperunt, his
quinque sexve annis opiniones narrationesque novas per communicationis
socialis instrumenta diffundi animadverti quas mox suspicatus sum ex eisdem
Novi Mundi Civitatibus saltem in parte esse oriundas. Hodie Philippini non
iam Hispanice scripta nisi perraro legunt, sed Anglica multa, pleraque
profecta –ut censeo– ex Foederatis Americae Civitatibus, quae quidem inde
ab origine Protestantes magis quam Catholicae et fuerunt et sunt. Haud raro
enim accidit ut Philippini Catholici, parum discernentes, praesertim si
aliquatenus “conservativos” quoad res religiosas, morales socialesque
necnon quoad res publicas se esse sentiant, opiniones Protestanticas, et
potissimum eorum qui Evangelicos sese appellant, Anglica Americana legentes
atque audientes recipiant atque in sucum et sanguinem convertant. Hoc
melius intellexi cum, comitiis praesidalibus et parlamentariis in
Civitatibus Americanis quarum supra mentionem feci instantibus, politicas
harum terrarum foederatarum res altius perscrutarer.
Hoc imprimis est dicendum, res civiles religiosasque tali more in re
publica Americanorum Foederatorum inter se misceri ut pactiones inter
confessiones ecclesiales et homines politicos etiam non sollemniter ratae
vulgoque ignotae fructus pariant varios, nonnumquam vero calamitosos. His
nostris temporibus non pauci greges Evangelici cum Donaldo Trump –ut fama
tulit– secreto pactionem fecerunt, ut hic pro eorum suffragiis eorundem
placitis faveret. Certe Donaldus pro viro Christianissimo non habetur, sed
potius pro magno peccatore; ut factionis dexterae homo tamen falso
“prosperitatis evangelio” imbutus Plutoque (de quo infra) devotus nimis
multis talis visus est ut quaedam ad effectum deduceret quae a
conservationis fautoribus labore digna putarentur. Inter huiusmodi
Evangelicos, qui cum Donaldo pacti esse dicuntur, exstant vero nonnulli qui
finem mundi imminentem exspectent, bellum finale iustorum adversus impios
in Harmagedon gerendum –de quo loco in Apocalypsi mentio fit–, regnum dein
millenarium a Deo pro electis instituendum. Quae omnia cum restitutione
Israelis in solo sacro suo divinitus olim promisso (in quo Harmagedon sane
invenitur) coniunguntur; praeservatio autem naturae minimi est in fine
temporum momenti, sicut etiam bellorum vitatio, cum Christus divisionis sit
signum bellaque alterius adventus eius imminentiam significent. Non casu
quidem accidit quod Donaldus Trump praeses de telluris salute parum
curavit; legationis suae apud Israelitas sedem Hierosolymam a Thelabib
transferendam diligenter contra curavit, quod Palaestinenses et passim
Mahometanos ad iracundiam adduxit.
Non tamen religio sola magnum habet pondus, sed cum ea nationalismus
Americanus Foederatus miscetur necnon opinio quaedam superioritatis
albicolorium hominum necessitatisque horum in ceteros dominationis, qua de
causa multo minus communitates Christianae quarum sodales sint plerumque
nigricolores Donaldo Trump favent. Per hunc enim Americae Anglo-Saxonicae
et Puritanae pristinae fautores mutationibus recentioribus adversantur,
quarum non minimae sunt demographicae, quibus in Civitatibus Foederatis
albicolores homines pro rata parte pauciores in dies fiunt. Sunt igitur in
factione Republicana, ad quam Donaldus Trump pertinet, qui suffragium
ferendi facultatem subdole coartare in futurum velint ut non-albicolores,
quibus parum partes Republicanae placent, minus facile suffragium suum
ferre possint, quamquam iure eis licet, aut ut eorundem suffragia minus
computentur.
Eodem tempore iidem Evangelici, necnon alii qui ob mundi hodierni peccata
(abortus consulto factos, actus homosexuales, adulteria fornicationesque,
incredulitatem) pugnam Harmagedonensem instare putant, saepe scientiarum
naturalium peritis qui de periculo pestilentiarum deque caeli calefactione
monent, ut divites industria sua etiam aerem aquasque inquinantes ditiores
fiant vel nescio qua de causa, credere recusant et morborum cohibitiones
quae simili modo lucris suis officiant respuunt, ut Pluto deo, a quo
plutocratia nomen traxit, sine impedimento servire sibi liceat. Theorias
conspirativas adiciamus, quae ab hominibus politicis, ut videtur, ad se
placitaque sua provehenda atque ad adversariorum famam denigrandam
adhibentur, et celeriter per hodierna instrumenta communicationis
vulgantur. Sunt sane haud pauci Evangelici qui Donaldo Trump non faveant,
quippe qui vitam ab Evangelio Christi dissonam eum agere censeant vitamque
humanam non satis defendere ac protegere; multorum Evangelicorum beneficio
tamen vir nunc est idemque praeses qui, in terra quae maxime democratica
habebatur, per fas ac nefas potestatem suam iniustitiis fraudibusque se
fautoresque suos male affectos fingens sibi servare cupiat, quod non est
democratiae sed tyrannidis. Eidem viro permagna civium multitudo sic credit
tamquam oraculo, quae superstitio facinorosos in militiis quoque privatis
ordinatos ad violentiam duce incitante movet. Multi autem partium
Republicanarum Civitatum Foederatarum homines etiam diu in re publica
versati Donaldi Trump eiusque asseclarum onus abicere gestiunt, sed
monstrum quasi Frankensteinianum in eadem factione iam exstat quod contra
creatores suos verti eisque manus inicere minitatur. Haec Evangelicis
quoque nocere possunt inter Harmagedon et divitias haesitantibus, quos
spero fore ut Evangelio relecto erratorum suorum paeniteat.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus