Annus
2 0 2 1


INCENDIA AMERICANA

De flammarum deflagratione

Colorado.jpg

In prouincia Boreoamericana, quae Colorado nominatur, exustiones maximae hos dies conflagrantur. Apud regionem "Boulder" flammae celerrime deflagrantur, cum in aliis ciuitatibus quoque ignis moles immani ui permoueatur: nam uariis Coloradi urbibus flammae multos uitam fuga petere coegerunt ita ut milia hominum XXX iam ciuitatem "Louisuille" et "Superior" relinquerent. In tanta calamitate uenti insuper, summa ui adhibita, citissimis spiritibus flammas illas ad totius regionis loca expandere uidentur. Praefectus ille Jared Polis prouinciae ciues uerbis suis adiuuare conatus est: "Ignis uero naturae uis est; aerem tamen benigne acturum speramus, sed qui hac ui afficiuntur non soli omnibusque egentes erunt".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae