Annus
2 0 2 1


AVIVM MOERBVS

Re morbus in Israel

grues.jpg

Pestilentia noua, quae post morbum coronarium illum nefarium euenit, in regionibus orientis conflagrauit; ipsa attamen non homines, sed maxime animalia afficere uidetur. Virus illud nouum, quod sicut auium pestis more solito nuncupatur, in Israel uolucrum nonnullorum species attigit: quarum maiore numero grues, galli Indici gallinaeque morbida ui afficiuntur; species nam illae miliorum animalium numero praesertim priuantur. Ipsi ciues Israel contra pestem hanc pugnare omni ui inceperunt: quod tamen sciri potest, ad hominum affectum uirus illud adhuc non peruenire uidetur.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae