DE NAVIBVS AMERICANSMorbus per freta
Dum uirus coronarium totius orbis terras peruadere adipiscitur, naues illae circumuectantes, quae totius orbis aequora ponti sulcant, pestilentia hac coronaria infectae esse euidentur. Illarum naues fere LX, quae maxime ad Boreoamericanorum portus pertinere solent, uiatorum contagione affici existimantur atque nonnullae a portuum accessu omnino refutantur praesertim a Caraibicis; tam nauium remigia quam uiatores ad morbum coronarium arcendum medicamine uaccino custodiuntur, sed ipsa noua uiri forma contagionis ui aucta defensionem uaccini aduersa sorte superare potest. Scripsit Andreas Nouocomensis
|