Annus
2 0 2 1


DE CAEDE BENGALENSI

Flammarum potestas

Bangladesh.jpg

In terrae Bengalensis australibus regionibus nauis traiectoria, quae ab illo capite Dhaka usque ad Bargunam ciuitatem iter faciebat, apud eius urbis Jhalakathi flumen propter flammas, quae in instrumenti motorii conclaui deflagrare inceperunt, confestim exuri coepit. Nauicium illud traiecticium homines D circiter continuisse existimatur, quorum centum saltem uulnerati esse comperiuntur septemque et triginta ob deflagrationem perierunt. Siphonarii ipsi protinus ad infandae calamitatis locum peruenerunt multorumque abhinc uitam conseruarunt, sed non omnium.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae