DE REPERTO SINENSIDinosaurus inuentus
Sinenses sapientes inuentum ultimum de dinosauris publicauerunt: ouum enim nouum reptilium antiquorum, quod in "Yingliang Petra" Musaei horreis ab illis doctoribus superioribus annis compertum peruestigatumque est. Ouum illud, ut hic sapiens Fion Waisum Ma pronuntiauit, fetuum dinosaurorum antiquissimum est optimeque conseruatum per LXVI annorum milliones; ipse dinosauri catulus, quem doctores plumatum fuisse indicauerunt, aut theropodum aut ouiraptorum genere ortus esse euidetur atque ad inuestigationes futuras optimus. Scripsit Andreas Nouocomensis
|