DE INFANDO BIRMANICOScelus apertum
Actorum diurnariorum "BBC" scriptores nuntium nouum obscrumque de re Birmanica publicauerunt. Ibi enim contra militarem seditionem, per quam nunc milites terram illam regunt, ciues strenue menses superiores pugnauerunt: quare mense Iulio in prouincia Kani Birmanica milites ipsi ciues multos, qui contra eos seditiosi putabantur, infande scelerateque necauerunt. Homicidia enim illa, sicut ipsi diurnarii praedixerunt, nonnullis in pagis facta sunt, quorum cruore maxime imbutus Yin uicus est, ubi XIV saltem homines sceleste interfecti sunt; quod dubitanter comperiri potest, etsi multis testimoniis sustentum, hoc est mortuorum numerus, qui usque ad XL tortos necatosque homines peruenire euidetur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|